De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 509

eum Deus testatur haec et haec a quibusdam narrari, non testatur eo ipso has narrationes esse veras. Quare iam supra monuimus attendendum esse, quis et quomodo in Sacra Scriptura loquatur.

499. Sed ex iis, quae hucusque exposuimus, nova quaestio oritur. Cum in Sacra Scriptura loquatur Deus per hagiographos, et cum scientia divina scientiam hagiographorum superet, per se fieri potest, ut Deus verbis, quae homo scribit, plus velit significare, quam hagiographus ipse concipiat. Quis igitur est verus sensus Scripturae, ille solus, quem hagiographus intendit, an fortasse etiam altior quis, quem Deus intendit, seu potestne verbis Scripturae convenire plus veritatis, quam ipsi hagiographi intellexerunt et intenderunt? Quaestio haec non est nova, sed e. g. iam a Richardo Armachano tractatur , immo iam a SS. Patribus tangitur. Omittamus sensum typicum, quia is non tam est sensus verborum quam significatio quaedam rerum verbis expressarum . Respiciamus solam significationem verborum.

Plures recentes theologi statuunt hanc regulam ut omnino certam: Sententia divina, quae in Sacra Scriptura proponitur, eadem est, quam Deus produxit in mente scriptoris sacri. Consequenter eodem sensu intellegenda est, quo sacer scriptor eam intellexit et nobiscum communicare voluit. Quidquid scriptor dicere noluit, neque Deus dicere voluit. Hinc unica norma sanae exegesis est quaerere, quid hagiographus dicere voluerit. Dictis eius subicere ampliorem sensum, quam quem ipse intendit, nihil aliud est nisi suis inventis amplificare velle sensa Spiritus Sancti. Omnia quidem, quae in Scriptura docentur, Deus ipse docet; sed ipse non docet quidquam, quod hagiographus non docet; nec hagiographus quidquam docet, quod non vult docere. Inspiratio non mutat neque sensum terminorum neque proprietates propositionum neque genus litterarium librorum. Haec igitur consideranda sunt, ut inveniatur, quid hagiographus affirmare velit. Affirmationibus autem eius categoricis, cum certitudine inventis, absolute assentiendum est. Via inveniendi indicatur communibus hermeneuticae praeceptis, quia propositio inspirata eodem sensu et sub iisdem condicionibus est categorica atque quaevis propositio non inspirata.

500. Haec expositio sine dubio vera est, quatenus asserit Deum velle per Scripturam ea dicere, quae hagiographus dicere vult, nec quidquam, quod in verbis hagiographi nullo modo continetur, cum Deus per hagiographum loquatur ut per instrumentum rationis compos . Ergo si invenimus sensum hagiographi, invenimus sensum Dei. Sed numquid absolute affirmandum est hagiographos omnia perfecte

Supra n. 436 sq.

Supra n. 191.

Supra n. 387.

Supra n. 379 413.