De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 510

intellexisse, quae Deus eorum verbis exprimere voluit, etiam omisso sensu typico? Ad hanc quaestionem negative respondendum est, si credimus quibusdam doctoribus, quorum auctoritas omni exceptione maior est. S. Augustinus ait: „Forsitan nec ipse Ioannes [de Verbo] dixit, ut est, sed et ipse, ut potuit, quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. . . . Quia vero homo inspiratus non totum, quod est, dixit, sed, quod potuit homo, dixit.“ S. Hieronymus ad verba Pauli (Eph 3, 5) dicentis mysterium incarnationis praeteritis generationibus fuisse ignotum, obicit sibi, quomodo potuerit prophetis esse ignotum, qui id praedixerint, et respondet: „Sic, quomodo nunc revelatum est sanctis eius et apostolis, nescisse patriarchas veteres et prophetas; aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa.“ S. Thomas: „Sciendum, quod, quia mens prophetae est instrumentum deficiens, etiam veri prophetae non omnia cognoscunt, quae in eorum visis aut verbis aut factis Spiritus Sanctus intendit.“ Suarez: „Advertendum fieri posse, ut verba prophetae aut visio illi demonstrata plura mysteria contineat, quam ipse intellegentia percipiat, quia, cum prophetae lingua et mens sint Spiritus Sancti instrumenta, quae non adaequant virtutem principalis agentis, non est necesse omnia intellegi a prophetis, quae Spiritus Sanctus intendit.“ Leo XIII, postquam dixit in Scripturae expositione diligenter servanda esse „probata communiter interpretandi praescripta“, praeterea monet: „Animadvertisse oportet ad ceteras difficultatis causas, quae in quibusvis antiquorum libris intellegendis fere occurrunt, proprias aliquas in libris sacris accedere. Eorum enim verbis, auctore Spiritu Sancto, res multae subiciuntur, quae humanae vim aciemque rationis longissime vincunt, divina scilicet mysteria, et quae cum illis continentur, alia multa; idque nonnumquam ampliore quadam et reconditiore sententia, quam exprimere littera et hermeneuticae leges indicare videntur; alios praeterea sensus, vel ad dogmata illustranda, vel ad commendanda praecepta vitae, ipse litteralis sensus profecto adsciscit. Quamobrem diffitendum non est religiosa quadam obscuritate sacros libros involvi, ut ad eos nisi aliquo viae duce nemo ingredi possit, Deo quidem sic providente (quae vulgata est opinio SS. Patrum), ut homines maiore cum desiderio et studio illos perscrutarentur resque inde operose perceptas mentibus animisque altius infigerent, intellegerentque praecipue Scripturas Deum tradidisse ecclesiae, qua scilicet duce et magistra in legendis tractandisque eloquiis suis certissime uterentur.“

501. Hae igitur auctoritates docent subesse saepe verbis Scripturae altiorem sensum, quam qui communibus interpretandi praeceptis in-

Supra n. 121.

Supra n. 111.

Supra n. 172.

Supra n. 292.

Encycl. „Providentissimus Deus“, Ed. Herder, 35 sq.