De inspiratione sacrae scripturae
p. 511
veniri possit, et ipsos hagiographos non semper totam amplitudinem sensus verborum inspiratorum comprehendisse. Cuius rei rationes sunt plures. Imprimis saepe verbis Scripturae enuntiantur altissima mysteria, in quorum intellectu ecclesia, adiuvante Spiritu Sancto, paulatim crescit. Secundo, in Vetere Testamento non solus intellectus revelationis, sed ipsa quoque revelatio paulatim aucta est. Unde primi hagiographi non cum eadem claritate perspexerunt, quae annuntiabant, qua posteriores hagiographi, ut e. g. futuram redemptionem generis humani. Tertio, si agitur de vaticiniis, melior eorum commentarius non habetur quam impletio; quare ii, qui impletionem viderunt, possunt verba prophetae perfectius intellegere quam propheta ipse, et fortasse in verbis eius sensum detegere, quem ipse propheta suspicatus non erat. Isaias, etsi dicitur scripsisse evangelium ante Christum, ceusendus non est tam completam notitiam eventuum, de quibus vaticinatus est, habuisse atque evangelistae, qui res factas narrarunt. Ergo bene fieri potuit, ut Deus per verba Scripturae aliquid significare vellet, quod ipsi hagiographi non perspexerunt. Ideo ad Scripturam rite exponendam sola praecepta hermeneutica non sufficiunt, sed recurrendum etiam est ad traditionem ecclesiae, cui Deus cum Scriptura dedit charisma rectae expositionis.
Haec, quae de modo veritatis biblicae diximus, simul cum iis, quae antea discussimus de variis personis, quae in Scriptura loquuntur , si diligenter servantur, serviunt ad removendas plurimas difficultates, contra inerrantiam Sacrae Scripturae obiectas. Quia vero ex parte disciplinarum physicarum et ex parte historiae speciales obiectiones funt, hae duae classes difficultatum in specie considerandae sunt.
ART. IV.
QUOMODO VERITAS SCRIPTURAE SE HABEAT AD DISCIPLINAS PHYSICAS.
502. Deus Sacram Scripturam dedit hominibus ad eos promovendos in via salutis, non ad dandas institutiones pure saeculares. „Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus“ (2 Tim 3, 16, 17). Valet de hagiographis, quod S. Augustinus ait de apostolis: „Non legitur in evangelio Dominum dixisse: Mitto vobis Paracletum, qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos.“ Ideo idem doctor quoad quaestionem de forma et figura caeli visibilis monet „Spiritum Dei, qui per ipsos [hagiographos] loquebatur, noluisse ista docere homines, nulli saluti profutura“ . Negari tamen nequit in Scriptura multa dici de sideribus, plantis, animalibus, aliis
Supra n. 436 sqq.
Supra n. 124.