De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 512

rebus naturalibus seu physicis, sicut etiam multa historice narrantur, quae ex se ad salutis ordinem non spectant, ut de genealogiis, bellis, privatis hominum negotiis.

503. Quae cum ita sint, solent theologi distinguere inter ea, quae sunt revelata per se, et ea, quae sunt revelata per accidens, in qua distinctione illud „per se“ et „per accidens“ non refertur ad Deum revelantem, sed ad rem revelatam, quatenus ea aut talis est, ut ad eius cognitionem revelatio supernaturalis absolute necessaria sit, aut talis, ut absolute etiam solis viribus naturalibus cognosci possit. Per se revelata sunt mysteria SS. Trinitatis, incarnationis, totus ordo supernaturalis. Per accidens revelata sunt, quae solum revelata sunt propter nexum historicum vel logicum, quem habent cum veritatibus per se revelatis. Cum enim Deus revelationem non dederit per modum alicuius Catechismi vel Compendii theologici continentis abstractas propositiones, sed educando via historica humanum genus ad faciendos progressus in religione et moribus, non potuit fieri. quin libri, quibus revelatio divina consignata est, revelationem historice factam historice quoque referent; idque Deus intendit, ut hoc modo magis elucescant insignia providentiae divinae opera, quibus homines ad salutem ducuntur. Hinc rationi consentaneum est, quod maxima pars Scripturae sunt libri historici, ad quos accedunt libri prophetici, quibus futura, praedicuntur, ut, cum facta fuerint, eo manifestius appareant opera divina; libri poetici, quibus magnalia Dei glorificantur; libri didactici, quibus veritates revelatae theoretice exponuntur. Iamvero ex hac indole sacrorum librorum intellegitur, cur multa in iis conscripta sint, quae ex interna natura sua ordinem naturalem non transcendunt. Haec enim pertinent ad illum ordinem historicum, in quo revelatio facta est; qui nexus cum his rebus sit per se extraneus, talia dicuntur per accidens pertinere ad ordinem supernaturalem et per accidens esse revelata. Quae per accidens revelata sunt, saepe non aliter revelata sunt nisi per ipsam inspirationem, quatenus scilicet in libris historicis Scripturae referuntur.

504. Quaecumque autem revelata sunt, et quomodocumque revelata sunt, Dei verba sunt, quibus fidem denegare non licet. Ergo sive ex se ad ordinem naturalem, sive ad ordinem supernaturalem pertinent, vera sunt propter auctoritatem Dei ea affirmantis. Quidquid cum indubio sensu Scripturae pugnat, error est, quia contraria eorum, quae Deus dixit, vera esse nequeunt. Nihilominus distinctio inter revelata per se et revelata per accidens est magni momenti, si agitur de conservatione et expositione sacrorum librorum. Nam Deus, etsi non potuit aliquid falsi inspirando dicere, potuit tamen permittere, ut ea, quae ipse recte dixerat, incuria et malitia hominum corrumperentur in iis solis, quae neque ad salutem hominum necessaria sunt