De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 513

neque ad historiam oeconomiae salutis essentialiter pertinent, ut sunt e. g. numeri militum alicuius exercitus vel annorum alicuius regni. De qua re S. Hieronymus ait: „Relege omnes et Veteris et Novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam et numerum inter Iudam et Israel, i. e. inter regnum utrumque confusum, ut huiusmodi haerere quaestionibus non tam studiosi quam otiosi hominis esse videatur.“ Quod vero interpretationem attinet, saepe ea, quae per accidens revelata sunt, diversas expositiones admittunt, et quia eaedem res etiam sunt obiecta cognitionum naturalium, non raro disciplinae naturales possunt in auxilium vocari ad rectam expositionem inveniendam vel saltem ad falsam expositionem cavendam, quia in his rebus nulla expositio Scripturae potest esse vera, quae pugnat cum cognitionibus naturaliter certis. Nam, ut ait Vaticanum, „nulla umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest, cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere“ . Ea vero, quae per se revelata sunt, rationi humanae sibi relictae inaccessa sunt.

505. Cum eaedem res et fide et ratione naturali attinguntur, ex natura rei quidem fides et ratio sibi mutuo auxilium ferunt, sed propter infirmitatem aut malam voluntatem hominum, donis Dei non recte utentium, loco mutui auxilii saepe dissidia et bella orta sunt, quatenus disciplinarum naturalium studiosi, praetendentes principia scientiae, dogmata revelata impugnaverunt; aut theologi iis, quae revelata censebant, innixi, scientiae postulata reiecerunt. Talis pugnae campus fuit iam prima pagina Scripturae, in qua multi rerum physicarum periti tot fere viderunt errores, quot sunt sententiae, dum theologi non pauci propter Hexaemeron systema geologiae reiciendum esse putabant. Hoc autem bellum ortum non esset, si utrique et theologi et physici semper secuti essent principia illa, quae sana ratio dictat, et quae inde a primis saeculis ecclesiae agnita et inculcata sunt. Audiamus quaedam testimonia.

S. Augustinus tria monet: a) Neque a theologis neque a physicis quidquam, quod incognitum sit, pro cognito temere asserendum esse. b) Scripturam immunem esse ab omni errore, idque firmissime credendum esse, etiamsi obiectiones solvere non possimus. c) Scripturam de rebus naturalibus loqui nen ad amussim scientiae, sed se accommodare conceptibus popularibus.

„In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide, qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, cor-

Supra n. 114.

Conc. Vatic. sess. 3, c. 4; Denzinger, Enchir. n. 1645.