De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 514

ruamus; non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus. Secus ipsius Scripturae auctoritatem in periculum adducimus, quia de terra, sideribus, plantis, animalibus etiam illi, qui Scripturae non credunt, aliquid „certissima ratione vel experientia tenent“. Unde si audiunt Christianos, ad Scripturam provocantes, his contradicere, irrident „auctores nostros“, eosque tamquam indoctos reprehendunt atque respunt. Ideo ipse, inquit, „librum Genesis multipliciter enucleavi... non aliquid unum temere affirmans cum praeiudicio alterius expositionis, fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque, quod capere possit; ubi autem intellegere non potest, Scripturae Dei det honorem, sibi timorem“. Contra vero, si physici manifeste contra Scripturam loquuntur, non veras doctrinas sed falsas opiniones tenent. „Didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus, qui calumniari libris nostrae salutis affectant, ut, quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris, i. e. catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum.“ Haec S. Augustinus copiosius exponit in libro primo de Genesi ad litteram c. 18 sqq., et in libro secundo c. 9 addit Spiritum Sanctum internas rerum naturas noluisse revelare, cum haec notitia ad salutem nihil onferat .

506. Medio aevo S. Thomas eadem principia inculcat.

„Quaedam sunt per se substantia fidei, ut Deum esse trinum et unum, et huiusmodi, in quibus nulli licet aliter opinari.... Quaedam vero per accidens tantum, in quantum scilicet in Scriptura traduntur, quam fides supponit Spiritu Sancto dictante promulgatam esse, ... et in his etiam sancti [Patres] diversa senserunt, Scripturam divinam diversimode exponentes. Sic ergo circa mundi principium aliquid est, quod ad substantiam fidei pertinet, scilicet mundum incepisse creatum, et hoc omnes sancti concorditer dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cuius veritatem diversa expositione sancti salvantes diversa tradiderunt.“ „In huiusmodi quaestionibus duo sunt observanda: primo quidem, ut veritas Scripturae inconcusse teneatur; secundo, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat, ut, si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis sensum Scripturae esse credebat, id nihilominus asserere praesumat, ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne iis via credendi praecludatur.“ Praeterea Scriptura non loquitur, ut docti loqui solent, sed „Moyses rudi populo condescendens, secutus est, quae sensibiliter apparent.“

507. Haec Augustini et Thomae principia nostris temporibus sua auctoritate approbavit Leo XIII.

Monet theologos „congrediendum cum iis, qui sua physicorum scientia abusi sacros libros omnibus vestigiis indagant, unde auctoribus inscitiam

Cf. supra n. 122 124.

In 2 Sent. dist. 12, a. 2.

Sum. 1, q. 68, a. 1.

lb. q. 70, a. 1 ad 3.