De inspiratione sacrae scripturae
p. 38
Iudaeorum „modernorum reformatorum“. Quantopere vero rabbini talmudici eius opinionibus se opposuerint, notum esse suppono.
Usque ad nostra tempora praeter illos Iudaeos, qui variarum disciplinarum studio se dederunt, alii sunt, qui omnem profanam scientiam odio habent et ad id omnes labores conferunt, ut sepem iam per tot saecula circa legem aedificatam etiam augeant .
Quid „moderni“ Iudaei de Scriptura sentiant, in Encyclopaedia Iudaica sic exponitur:
„Recens theologia iudaica scholae reformatae, plane concedens humanam originem Sacrarum Scripturarum et agnoscens res in iis relatas saepe pugnare cum probatis doctrinis modernae inquisitionis historicae, physicae, psychologicae, ad hanc conclusionem pervenit: Etsi antiqua theoria inspirationis litteralis divinitus factae relinquenda sit et scriptores iudaei considerandi sint ut homines infirmitatibus humanis subiecti, habentes suum quisque specialem stilum et sensum, nihilominus spiritus Dei in iis manifestabatur. Scriptura adhuc vim habet inspirandi omnem mentem devotam, quae eam legit vel audit. Ipsa omni generationi loquitur divina auctoritate, qualem nullus alius liber vel litteratura possidet. Inspiratio Scripturae differt ab inspiratione, sub qua magna opera litteraria vel artistica posteriorum temporum producebantur. Enthusiasmus religiosus ingenii totam fermentat, et veritas in ea enuntiata, quacumque forma induitur, non minus nunc movet homines, quam olim movebat, quando primum a propheta, psalmista vel legislatore proferebatur, qui ipsi ferebantur virtute Divini Spiritus. Haec theoria modernae theologiae, consona cum studio biblico et moderna inquisitione, quae sensa et formas Scripturae analysi subicit et ad varios eorum fontes reducit, docet prophetam et sacrum scriptorem fuisse sub influxu Divini Spiritus, quando novas ideas religiosas revelabat sive voce sive scripto. Sed humanum elementum non erat in iis exstinctum, et consequenter quoad sententias, scientiam, formam loquendi non poterant nisi agere ut filii aetatis suae.“ Sed de his satis.
CAPUT II.
VETERUM CHRISTIANORUM DOCTRINA DE INSPIRATIONE BIBLICA.
ART. I.
DE TESTIMONIO NOVI TESTAMENTI, DE PATRIBUS APOSTOLICIS, DE APOLOGETIS.
34. A veteribus Iudaeis Christiani libros sacros Veteris Testamenti et fidem inspirationis receperunt.
Christus ipse in synagogis explicabat Scripturam et ostendebat, quomodo in ipso implerentur, quae dicta erant a prophetis (Lc 4, 16 sqq).
Winter-Wünsche, Jüdische Literatur III 754 sqq.
The Jewish Encyclopedia VI 608 sq.