De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 515

rerum talium opponant, scripta ipsa vituperent. . . . Nulla quidem theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, dum suis uterque finibus se contineant“. Si tamen dissenserint et physici refutandi fuerint, in consideratione sit primum sacros scriptores noluisse intimam adspectabilium rerum constitutionem homines docere, „quare eos, potius quam explorationem naturae recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in cotidiana vita ipsos inter homines scientissimos“. Sic igitur sacer scriptor seu Deus ipse tales res communi more humano ad captum hominum significat. Dein vero in defensione Scripturae „non omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli Patres, aut qui deinceps interpretes in eadem declaranda ediderint, qui, prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis, ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt ex veritate, ut quaedam posuerint, quae nunc minus probentur. Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus, quaenam reapse tradant tamquam spectantia ad fidem, aut cum ea maxime copulata, quaenam unanimi tradant consensu“ in his, quae sunt de necessitate fidei; nam in reliquis licuit illis et licet nobis diversimode opinari. Ex altera vero parte „quamquam ea, quae speculatores naturae certis argumentis certa iam esse affirmarint, interpres ostendere debet nihil Scripturis recte explicatis obsistere, ipsum tamen ne fugiat, factum quandoque esse, ut certa quaedam ab illis tradita, postea in dubitationem adducta sint et repudiata“ .

508. His suppositis patet non posse e. g. esse ullam contradictionem inter primum caput Genesis et scientiam physicam. Nam primo capite Genesis hoc unum per se revelatum docetur totum mundum a Deo ex nihilo creatum esse, et quidquid materiae, virium, legum in se habet, a Deo accepisse. Quod si physici negant, utique contra revelationem pugnant, pugnant autem non innixi postulatis scientiae, sed opinione a sana philosophia prorsus aliena. Si vero creatione admissa de modo et ordine, quo formatio mundi processerit, certa quaedam physici probare possunt, nihil obstat, quominus secundum has probationes Hexaëmeron exponatur; immo secundum probabiles physicorum hypotheses probabilis expositio fieri potest, quae quidem, quia probabilis tantum est, postea fortasse relinquenda erit. Neve dicas: Sic primum caput Genesis fit quoddam quasi caleidoscopum, quod ad omnem conversionem novas imagines exhibet. Nam illud caput semper manet, quod est: popularis expositio formationis mundi ad nutum et arbitrium Dei factae. Quod autem mutatur et novas formas induit, est solutio quaestionis, quid illi populari expositioni in rerum natura respondeat. Aliud est enim significatio verborum, quae in primo capite Genesis non magnam difficultatem annexam habet, aliud quaestio, pro quibus rebus haec verba supponant, seu quid illis verbis obiective respondeat. Solutio huius quaestionis non est ullius momenti ad servandam illam veritatem dogmaticam, quam sacer auctor inculcare

Encycl. „Providentissimus Deus“, Ed. Herder, 53 sqq.