De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 516

voluit, scilicet omnia, quae in hoc adspectabili mundo apparent, ad unum Deum ut causam primam reducenda esse. Sed est alicuius momenti quoad scientificam exegesim Hexaēmeri.

Estne illa divisio operum Dei pure logica, an indicat successionem temporalem? Quo sensu dicuntur sex dies? Cur prima die fit lux, et quarta die sol et alia sidera? Responsum varium erit pro variis hypothesibus vel fortasse etiam thesibus, a quibus interpres procedit. Ante saeculum XIX plerique exegetae dicebant non esse recedendum ab obvio sensu verborum, sed admittendum Deum opus formationis mundi perfecisse sexies vicenis quaternis horis. Non dicebant hoc esse de fide, quia Athanasius, Augustinus, alii docuerant Deum omnia simul tempore fecisse; sed quia geologia, palaeontologia, astronomia recens tunc ignotae erant, non videbant rationem relinquendi sensum litteralem obvium. Vere prudenter agebant, quamdiu suam sententiam hac sola negativa ratione fulciebant neque putabant eam positive ut unice possibilem et certam probari posse. Postea inventae sunt rationes, quibus sufficienter ostenditur mundum non tam brevi spatio esse formatum. Tunc quaestio exsurgebat: quid ergo volunt sibi sex isti dies nosaici? Eos coincidere cum periodis geologicis multorum opinio erat saeculo XIX, quae nunc ob difficultates obstantes relicta est. Recurrerunt alii ad „theoriam idealem“, secundum quam Moyses divisit opera divina ita, ut haberetur praeformatio quaedam hebdomadae israeliticae; alii ad sex visiones, quibus Deus opus formationis mundi revelaverit ad instar sex dierum operationis divinae. Hae et aliae theoriae tolerantur ab ecclesia, et cuivis liberum est eam amplecti, quae ei verisimilior videtur. Quamdiu vero nulla earum ita stabilita est, ut omnibus arrideat, expositio Hexaēmeri mutationibus erit obnoxia; sed independenter ab omnibus theoriis stat textus Scripturae, quo Deus dicitur creasse regnum lucis, regnum aēris et aquae, terram firmam, et in regno lucis sidera, in regno aēris et aquae volucres et aquatilia, in terra animalia terrestria et hominem produxisse. Cur Moyses ita tria regna distinxerit, et cur sexies de vespere et mane et diebus locutus sit, partim Scriptura indicat, partim ingenio hominum investigandum relinquit. Divisio triplicis illius regni, ut divisio siderum in maiora et minora, et divisio animalium est secundum apparentiam. Dies sex esse exemplar dierum operationis humanae et septimum diem exemplar sabbati Scriptura ipsa docet (Gn 2, 3. Ex 20, 11; 23, 12). Operatio autem humana finitur vespere, et proximo mane incipit nova operatio; ergo secundum humanum concipiendi modum finis operis divini recte vocatur vespera, et incohatio novi operis mane. Consequenter quoad ea, quae Scriptura docere voluit, textus neque indiget theoria conformismi, neque theoria ideali, neque theoria visionum, neque theoria traditionis gentilis vel familiaris, neque ulla alia theoria, sed stat sibi solus.

Alia omnia utilia esse possunt ad scientiam excolendam, sed sunt extra ambitum eorum, quae scriptor sacer intendit. Ideo sermo esse nequit de pugna inter scientiam naturalem et Hexaēmeron; numquam enim ostendi potest verba primi capitis Genesis necessario eam postulare expositionem, quae cum postulatis scientiae conciliari nequeat, cum textus sacer ad geologiam, palaeontologiam, astronomiam plane indifferenter se habeat. Quare viri docti in studiis saecularibus neque auxilium a Scriptura exspectare neque obstacula timere debent.