De inspiratione sacrae scripturae
p. 517
509. Cum Scriptura de rebus physicis populari modo loquatur, non magis rationabile est ei hoc ut peccatum contra veritatem obicere, quam si quis vituperaret homines nostrorum temporum, quod in communi vita eodem modo loquuntur. Omnes loquimur de solis ortu et occasu, de caeli convexis, unde pluvia veniat, de terra firmiter stante, omnes pro usu communi eligimus geocentricum situm. Nemo nos ideo mendacii aut simulationis accusat. Cur Scripturae non liceat, quod nobis licet? Si illi quoque viri nostrae aetatis, qui meliorem rerum naturalium notitiam habent, in familiari vita communibus formulis utuntur, ut ab hominibus statim intellegantur, potuit etiam Deus loquens ad homines eorum captui et moribus se accommodare, immo non potuit ita loqui, ut ab iis, quibus libri sacri primum destinabantur, verba sua omnino intellegi non possent. Neque voluit Deus sive illis Iudaeis sive posterioribus hominibus institutiones geologicas, astronomicas, zoologicas, botanicas tradere. Atqui si homines in Scriptura non quaerunt doctrinam, quam proponere noluit, si neque theologi neque physici ut certa exhibent, quae probare nequeunt, hoc genus difficultatum, quod ex disciplinis naturalibus contra Scripturam olim a multis urgebatur, magis magisque evanescet.
510. Manebit tamen fortasse quibusdam hic scrupulus, quod magna est differentia inter scriptores sacros et recentes homines loquentes secundum apparentiam sensum. Nos enim scimus res aliter se habere, atque communis lingua indicare videatur; hagiographi autem putabant se verbis suis res significare, prout revera essent; et sic ipsi errabant, nos vero non erramus. At tota haec difficultas nititur supposito manifeste falso. Nam si loquimur de solis ortu et occasu et similibus, non cogitamus in secreta mente: Noli tamen me tam stultum habere, quasi nesciam, quomodo res obiective se habeant! Sed simpliciter abstrahimus ab intima rerum natura et significamus verbis ea, quae sensus referunt. Unde tales locutiones non minus verae sunt in ore idiotarum quam in ore doctorum, cum neuter velit iis scientiam suam expromere. Sic etiam plane extra statum quaestionis est, quas ideas de rerum adspectabilium naturis hagiographi in mente repositas habuerint, cum solum id agatur, quid verbis dixerint. Sine dubio de rebus physicis multos conceptus non rectos habuerunt. Sed quia noluerunt esse doctores rerum physicarum, sed secundum communem hominum consuetudinem loqui, nullum errorem docuerunt. Scientia vel ignorantia eorum, qui volunt solum verbis efferre, quod sensibus apparet, pure concomitanter se habet ad ea, quae dicuntur, neque ullo modo influit in veritatem vel falsitatem dictorum. Ergone, quando sacer scriptor loquitur de caelo caeruleo ut de firmamento, possumus distinguere inter eius subiectivam opinionem et obiectivam verborum significationem? Non solum possumus, sed etiam debemus, nisi ei iniuriam inferre et nobis ipsis notam inscitiae inurere volumus.