De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 518

Iniuria est eum, qui non vult scientifice loqui (sive hoc potest, sive non potest), sed usitato hominum more, accusare peccati commissi contra scientiam et veritatem. Inscitia est ignorare iis, quae concomitanter tantum in scriptore sunt, non esse tribuendam ullam rationem causalitatis relate ad eius dicta.

Dices: Unde igitur scimus hagiographos habuisse falsos conceptus de rebus physicis, nisi hoc verbis expresserunt? Respondeo: Certo non ex populari eorum loquendi modo hoc scimus; sed quia scimus, quibus temporibus vera rerum physicarum notitia in libris scientificis paulatim apparere coeperit, eo ipso scimus homines ante ea tempora talem notitiam non habuisse. Potuit quidem Deus in hagiographis scientia infusa anticipare cursum naturalium disciplinarum; sed quia nullam habemus rationem admittendi eiusmodi influxum praeternaturalem, recte supponimus hagiographos de rebus physicis non plus scivisse quam reliquos homines illorum temporum.

511. Numquid concludendum est: hagiographi, quia scientifice locuti non sunt, nihil de rebus physicis dixerunt? Utique non dant institutiones physicas; sed quando in communi vita de ortu et occasu solis, de caelo adspectabili aliisque similibus loquimur, numquid nihil dicimus? Nihil dicere est sane otiose loqui. Ergo populari modo loqui estne otiosa verba proferre? Minime vero, cum ad usum vitae non solum licitum, sed etiam necessarium sit ita loqui. Probabiliter usque ad finem mundi homines de motu solis loquentur, et secundum eius apparentem motum negotia sua distribuent et disponent. Carere scientificis expositionibus potuerunt homines per multa saecula, et plurimi etiam nunc carere possunt; sed carere lingua secundum sensibilem apparentiam formata nemo potest. Haec lingua non minus significat veras realitates quam lingua ad scientiae amussim formata. Unde si scriptor sacer ait: Hoc firmamentum, quod oculis videmus, Deus fecit et sideribus implevit; ipse sua omnipotentia divisit aquas, ut pars earum suspenderetur in firmamento, pars vero flueret in terra; ipse separavit maria ab arida; ipse produxit plantas et animalia et tandem hominem; si, inquam, singula, quae homines antiquos etiam magis quam nos admiratione afficiebant, enumerantur et ad divinam omnipotentiam referuntur, non est haec vacua locutio, sed sensus plena, qua efficacissime effertur: Haec omnia non sunt dii, quos colere debetis, sed opera unius Dei omnipotentis, cui soli pro his omnibus debetur gloria et gratiarum actio. Non intima rerum natura erat, qua ad idololatriam seducebantur illi homines, sed magnifica apparentia externa. Ergo de hac ipsa externa apparentia erudiendi erant et docendi, non „militiam caeli“, non virtutes elementorum adorari oportere, sed Dominum virtutum, qui solus est rex gloriae.

Idololatrae „aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam, rectores orbis ter-