De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 519

rarum, deos putaverunt. Quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant, quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit (Sap 13, 2 3). De specie agebatur, non de intima rerum natura; et quia singulae species singulos deos habebant, singulae species recensendae et ad Deum Creatorem et Dominum earum referendae erant. Multo plus praestitit Spiritus Sanctus abducendo homines a cultu creatae speciei, quam si tradidisset compendium disciplinarum naturalium, quas homines suis viribus per decursum temporum inventuri erant, quas antiqui populi intellegere non poterant, quas omnes homines sine detrimento salutis aeternae ignorant. Addere licet etiam multis viris doctis nostrae aetatis multo utilius fore, si carerent scientia intima rerum, qua gloriantur, et ex iis, quae sensibus apparent, ad cognitionem et agnitionem Dei ascenderent. Scientia bona est et utilis, cognitio Dei optima et necessaria. Melior igitur est popularis notitia ad Deum adducens scientia inflante.

ART. V.

DE DIFFERENTIA QUADAM INTER RES PHYSICAS ET RES HISTORICAS.

512. Cum homines de rebus physicis loquuntur, in quantum hae sensibus percipiuntur, huic loquendi modo obiective non respondet nihil, sed res et eventus omnibus nota. Si vero aliquid ut factum narratur, quod revera factum non est, obiective nihil respondet, sed totum est aut error aut mendacium. Hoc valet, si is, qui narrat, verum factum historicum se narrare affirmat. Nihilominus potest fieri, ut quis sine errore et mendacio sub specie historicae narrationis ea referat, quae vere facta non sunt, idque dupliciter: primo si explicite vel implicite significat se proponere narrationem, non ut agat historicum, sed solum ad hoc, ut sub forma historica doctrinam aliquam veram et utilem vividius efferat, vel ut audientes et legentes delectet tantum; secundo, si dicit se velle referre, quae ab aliis relata audierit, neque se vadem veritatis dictorum exhibet. Fabulae, parabolae, libri romanenses qui dicuntur, non sunt ex genere suo mendacia neque errores, quia quivis prudens scit iis non referri res vere gestas, sed aut solam delectationem aut instructionem moralem vel aliam qualemcumque intendi. Tales igitur libri funt fallaces et mali tum solum, cum falsam doctrinam disseminant vel ad vitia legentes provocant. De fictis narrationibus, quae traduntur ut fictae vel saltem ut abstrahentes a veritate historica, hic non agimus, quia, in quantum talia occurrunt in Sacra Scriptura, sufficiunt ea, quae iam dicta sunt . Hic sermo est de solis libris historicis, qui sunt Pentateuchus, Iosue, Iudicum, Regum,

Supra n. 399 492.