De inspiratione sacrae scripturae
p. 520
Paralipomenon, Esdrae, Nehemiae, Machabaeorum, Evangelia, Actus apostolorum, et secundum communem sententiam libri Ruth, Tobiae, Iudith, Esther, item quaedam partes aliorum librorum, ut Is 38 et 39, Dan 1 sqq 13 14. In his libris saepe allegantur aliorum dicta vel scripta. Quando Scriptura solum testatur ea esse ab aliis dicta, haec dicta possunt esse falsa, quemadmodum e. g. falsa sunt, quae in cap. 13 Danielis senes iudaei contra Susannam narrant (13, 36 sqq). Neque de his „citationibus“ hic agimus, sed postea de iis sermo erit.
513. Quaestio igitur unica hic est: Licetne in libris historicis Sacrae Scripturae eadem vel simili ratione admittere locutionem secundum apparentiam et veritatem relativam atque in iis partibus Scripturae, in quibus sermo est de phaenomenis physicis? Solutio inde pendet, utrum in narrationibus historicis possit esse veritas omnibus cognoscibilis, si res populari modo enuntiantur, i. e. non sicut interna factorum veritas postulat, sed sicut vulgus res narrare solet, an hic nihil medium sit inter veritatem stricte historicam et errorem. Quid igitur est, quo efficitur, ut modo loquendi secundum apparentias in rebus physicis sua veritas conveniat? Est notitia communis, quam omnes homines usu rationis praediti de hoc loquendi modo habent. Nemo est, qui nesciat, quid sibi velit is, qui loquitur de motu solis, de firmamento, de pluvia cadente de caelo. Quia omnes utuntur expressionibus, quarum sensus apud omnes est determinatus et minime ambiguus, omnes ab omnibus intelleguntur, nemo decipit, nemo decipitur. Plane autem alter res se habet in historia. Hic enim non agitur de phaenomenis toti generi humano manifestis, sed de singulis factis et serie factorum, quae diu praeterierunt, quorum pauci ex toto genere humano testes fuerunt. Iam si alter alteri singulare factum narrat, alter plerumque nihil de hoc facto scit nisi ex ipsa narratione, neque facultatem habet de hoc facto iudicandi, nisi in quantum notitiam ex testimoniis haurit, et leges verisimilitudinis fortasse applicare potest. Ad hoc fit narratio historica, ut rerum praeteritarum notitiam accipiant ii quoque, qui rebus ipsis non interfuerunt. Atqui nisi narratio conformis est rebus, nulla notitia traditur, sed error spargitur. Hic non potest esse sermo de loquendi formulis, quas omnes homines ideo intellegunt, quia res, de quibus loquuntur, independenter ab illis formulis norunt. Quid sit solem oriri et occidere et similia, omnes homines sciunt; sed quomodo possunt scire, quid Abraham, David, Elias fecerint vel dixerint, nisi ex narrationibus historicis? Ergo si hae narrationes referunt
Res geographicae respectu narrationis sunt mediae inter res physicas et res historicas. Sicut facta historica, ita res geographicas plurimas discimus ex aliorum testimonio. Unde si quis de geographia falsos rumores spargit, in errorem inducit non minus quam is, qui proponit falsas narrationes ut facta historica. Ex altera