De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 521

ut facta, quae facta non sunt, non iam ulla veritas manet, sed legentes in errorem ducuntur.

514. Est igitur haec prima differentia inter narrationes historicas et popularem modum loquendi de phaenomenis physicis, quod hic modus loquendi non adhibetur ad docendos alios res, quas ceteroqui nesciunt, sed potius refertur ad res omnibus hominibus notas ideoque neminem fallit; historica autem narratio praecipue instituitur ad docendos homines res, quas aliter nesciunt, ideoque, si a factis difformis est, fit ex natura sua fons errorum.

Alia differentia petitur ex historia sacra ut sacra. Cum enim interna natura rerum physicarum ad ordinem salutis non pertineat, oeconomia salutis in factis historicis saltem magna ex parte consistit. Utrum sol circa terram an terra circa solem volvatur, nullius ponderis religiosi est; utrum autem vera an falsa sint, quae de peccato protoparentum in Scriptura narrantur, est quaestio dogmatica fundamentalis. Si vera non sunt, quae in evangeliis de Christo narrantur, ruit religio christiana. Tota nostra fides supernaturalis innititur fundamento historico, non pendet a geologia, astronomia, physica, zoologia. Haec sunt tam evidentia, ut ulteriore explicatione non indigeant. Est igitur haec secunda differentia inter scientiam rerum physicarum et historiam sacram, quod haec intime cum salute hominum necitur, illa plane extranea est a fine supernaturali.

Unde oritur tertium discrimen. Deus enim, qui scientiam naturalem tradere noluit, multa facta historica revelavit et hominibus credenda proposuit. Unde in ipso symbolo apostolico quorundam factorum professio fit: „Credo in Iesum Christum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelum“. Haec sane comparari nequeunt cum phaenomenis physicis, sed neque multa alia, quae ad historiam

vero parte homines partim ex sua, partim ex multorum testium experientia multas notiones geographicas habent, quae constituunt simul cum aliis rebus scientiam physicam, quae omnibus plus minus communis est, et de qua populari modo loqui selent. Ita si quis in regiones valde longinquas profectus est, dicunt eum profectum esse usque ad terminos orbis terrarum. Montes altissimi dicuntur caelos tangere. In certas urbes dicuntur homines omnium nationum convenire. Sunt hi modi loquendi figurati, qui rationabiliter intellegendi, non ad litteram urgendi neque falsitatis accusandi sunt. Idem observandum est, cum in Scriptura legimus: „Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi, ex omni natione, quae sub caelo est“ (Act 2, 5). „Fides vestra annuntiatur in universo mundo“ (Rom 1, 8). Haec et alia non solum sunt superlationes, sed etiam supponunt mundum tunc notum; unde nullam relationem habent ad regiones illa aetate plane ignotas. Neque tamen ideo falsa sunt, sed ut alia humana dicta humano modo intellegenda. Unde nihil obstat, quominus hagiographus utatur notionibus geographicis tunc sparsis, etisi forte minus correctis; at ea, quae in his notionibus falsa sunt, non potest ipse ut vera affirmare.