De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 522

sacram pertinent. Dicunt quidem Protestantes liberales fidem historicam et dogmaticam esse alienam a Protestantismo . Quod si verum est, Protestantismus non est christiana religio, quippe quae sit religio positiva et historica. Quare alii Protestantes dicunt solam historiam Iesu Christi esse fundamentum religionis christianae, non vero historiam Veteris Testamenti, hanc igitur relinquendam esse inquisitionibus criticis. At Novum Testamentum ita cum Vetere cohaeret, ut hoc ruente etiam illud ruat. Ceterum non quid Protestantes sentiant, sed quae sit doctrina catholica, in quaestione est. Ecclesia autem non minus suscipit et veneratur ut divinos libros Veteris Testamenti quam Novi.

515. Sunt tamen nonnulli theologi catholici, qui censent in narrationibus historicis Scripturae non minus inveniri popularem loquendi modum secundum apparentias, quam in sermone de rebus physicis. Apparentia historica intellegitur traditio vulgaris de rebus gestis, quae cum scientia historica non concordat. Hanc suam opinionem fulcire student auctoritate Leonis XIII, qui post verba supra excerpta ita pergit: „Haec ipsa deinde ad cognatas diciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri.“ His paucis verbis quidam utuntur ad varia artificia logica et rhetorica, quorum unum est, quod haec verba iungunt immediate cum illa sententia, sat longo intervallo separata: „Scriptor sacer ea secutus est, quae sensibiliter apparent, seu quae Deus ipse, homines alloquens, ad eorum captum significavit more humano“ ; unde concludunt: ergo secundum sententiam Leonis XIII etiam historiographi sacri ea secuti sunt, quae sensibiliter apparebant, et Deus locutus est de his more humano et ad captum hominum. At non oportet hunc artificiosum nexum construere, cum summus pontifex ipse mentem suam clare explicet. Postquam enim dixit factum quandoque esse, ut certa quaedam a speculatoribus naturae tradita, postea in dubitationem adducta et repudiata sint, et ut physicorum scriptores terminos disciplinae suae transgressi in provincias philosophorum opinionum perversitate invaserint, statim ita pergit:

„Haec ipsa deinde ad cognatas diciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri. Dolendum enim multos esse, qui antiquitatis monumenta, gentium mores et instituta similiumque rerum testimonia magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, sed eo saepius consilio, ut erroris labes in sacris libris deprehendant, ex quo illorum auctoritas infirmetur et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo faciunt nec satis aequo iudicio; qui sic fidunt profanis libris et documentis memoriae priscae, perinde ut nulla iis ne suspicio quidem erroris possit subesse, libris vero Scripturae Sacrae ex opinata tantum erroris specie, neque ea probe discussa, vel parem abnuunt fidem. Fieri quidem potest, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus

Supra n. 251. Supra n. 507.

Encycl. „Providentissimus Deus“, Ed. Herder, 55 sq.