De inspiratione sacrae scripturae
p. 523
recte exciderint; quod considerate iudicandum est nec facile admittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum. Fieri etiam potest, ut germana alicuius loci sententia permaneat anceps, cui enodandae multum afferent optimae interpretandi regulae; at nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem et cetera, quae supra exscripsimus.
Itaque ex contextu Leo XIII ait: Sicut refutandi sunt naturae indagatores, si terminos disciplinae suae transgressi falsa statuunt pro veris, ita deinde haec eadem, quae de falsa scientia naturali diximus, transferri iuvabit ad historiam (et alias disciplinas); dolendum enim est, quod etiam historici interdum ex levitate vel malitia asserta historica minime probata contra Scripturam vertant. His autem non est respondendum illas partes Scripturae, quas aggrediuntur, aut non esse inspiratas aut earum scriptoribus humanis errores aliquos elapsos esse, sed ostendendum aut, si quis ostendere nequit, saltem firmiter tenendum est illas obiectiones esse inanes.
Hic est contextus, non artificiose efformatus, sed qualis in litteris summi pontificis sine ulla extranea interpretatione se offert, in quo contextu non fit ullo verbulo mentio narrationis historicae secundum apparentiam tantum . Illi autem theologi, liberalioribus opinionibus biblicis faventes, hunc nexum construunt: Gum homines de rebus physicis saepe secundum apparentiam loquantur, idem transferri iuvabit ad historiam, in qua etiam secundum apparentiam loquuntur. Dolendum est enim, quod historici quidam infesto animo neque aequo iudicio Scripturam prosequantur, quibus concedendum nullo modo est errores in Scriptura inveniri, sed omni vi refutandi sunt. At hic contextus, quantum capio, nullus est, sed videtur potius logice excludi, idque eo magis, quod nulla paritas est inter fabulosam narrationem historicam et modum loquendi de ortu et occasu solis et similibus. Hic est verus, illa est falsa .
Supra n. 348.
Neque apparentiae historicae mentionem facit pontifex in posteriore parte epistulae, ubi indicat, quomodo difficultates historicae solvendae sint. Verba supra n. 344 dedimus.
Si praeterea illud „iuvabit transferri“ applicatur ad alias cognatas disciplinas, gravissimae erunt consequentiae. E. g. quidquid dicunt apostoli vel Christus ipse de scriptoribus sacris Veteris Testamenti, „secundum apparentiam“, i. e. secundum popularem traditionem, loquuntur, eorum testimonia de veritate rei nihil dicunt. Idem valet de principiis philosophiae et ethicae naturalis, quae magna pars sunt librorum sapientialium. „Secundum apparentiam“ dicta sunt, obiectivum valorem fortasse nullum habent. Periculum igitur est, ne immodica applicatione illius „iuvabit transferri“ auctoritas Sacrae Scripturae valde diminuatur, eiusque libri fiant collectio dictorum secundum apparentiam, quae vix ad aliud utilia sunt nisi ad describendum statum mentis hominum tunc viventium. Quantum vero talis applicatio aberret ab intentione Leonis XIII, ostenditur litteris eius ad Ministrum generalem O. M. et ad episcopos Galliae datis, quarum verba supra (n. 345) rettulimus. Revocanda etiam in memoriam regula Indicis (Tit 1, c. 5): „Eidem reprobationis iudicio