De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 524

516. Quamquam autem Leo XIII nihil dixit de historiographis sacris secutis ea, quae sensibiliter apparent, potest tamen quaestio poni, num in historia sacra admitti possit aliquid, quod respondeat modo dicendi secundum apparentiam. Iam antea animadvertimus veritatem sacrorum librorum non esse veritatem omniscientiae divinae, sed veritatem communicatam, neque in sacris scriptoribus modum concipiendi et loquendi fuisse divinum sed humanum . Quare quidam dicunt libris sacris non convenire veritatem absolutam sed relativam. Haec tamen locutio est ambigua.

Veritas absoluta sensu plenissimo non est nisi Deus ipse eiusque cognitio; sed recte etiam illa cognitio vel affirmatio humana dicitur absolute vera, in qua nulla positiva difformitas est a vero obiectivo. Ita absolute verum est bis bina esse quattuor, totum esse maius sua parte; ita omnes propositiones metaphysicae sunt absolute verae. Sed etiam cognitiones, quae versantur circa ordinem physicum, recte dicuntur absolute verae, quoties constat condicionem, quam includunt, esse verificatam. Absolute verum est exsistere solem et esse nobis fontem lucis diurnae, etsi sol absolute potuit non exsistere. Eodem modo se habent enuntiationes de ordine historico. E. g. Paulus apostolus potuit absolute non exsistere, sed tamen absolute verum est eum exstitisse. Itaque cavenda est cavillatio in voce absoluti. Quotiescumque enim creato vero tribuimus praedicatum absoluti, id non intellegimus eo sensu, quo soli Deo convenit; nam, si cum Deo comparantur, omnia alia sunt participative et relative vera; sed intellegimus eam conformitatem verborum cum ordine ontologico, ut nihil de re affirmetur, quod non inest, nihil negetur, quod inest.

Similiter relative verum non intellegimus communiter verum creatum, ut opponitur vero increato, sed intellegimus sermonem, qui aut partim sit verus, partim sit falsus, aut approximative sit verus, aut solum secundum certum respectum sit verus. Ita relative vera est narratio facti, in qua quaedam circumstantiae nullius momenti non recte narrantur, qualem narrationem solemus vocare substantialiter veram, quae dici potest absolute vera, si narrans effert se non posse aut nolle de circumstantiis respondere, sed de substantia tantum facti. Relative vera est narratio, qua non narratur res integra, sed ex parte. Relative verum est, quod non affirmatur plane determinate, sed ut res fere vel circiter se habet, sicut in communi vita dicimus: hoc factum est ante mensem vel ante annum, etsi non accurate mensis vel annus fuit. Tandem relative verum est, quod non est verum nisi cum addito, sive hoc additum exprimitur, sive subintellegitur. Huc pertinent, quae secundum apparentiam dicuntur, ut de ortu et occasu

subiacent ea opera, in quibus inspirationis Sacrae Scripturae conceptus pervertitur, aut eius inspiratio nimis coartatur. Cf. L. Fonck, Der Kampf um die Wahrheit der Heiligen Schrift seit 25 Jahren, Innsbruck 1905, 175 sqq.

Supra n. 497.