De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 39

Quare ait ad Iudaeos: „Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me“ (Io 5, 39). „Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?“ (Io 5, 45 sq).

Quantam autem auctoritatem tribuat Scripturae, apparet ex verbis eius: „Nolite putare, quoniam veni solvere legem et prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant“ (Mt 5, 17 sq). Propterea non vult rogare Patrem, ut mittat angelos ad se liberandum. Nam „quomodo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?“ (Mt 26, 54). „Quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. . . . Quoniam sic scriptum est“ (Lc 24, 44 sq).

Ratio autem, cur tanta auctoritas Scripturae conveniat, est quia sacri scriptores erant prophetae. „Bene prophetavit de vobis Isaias“ (Mt 15, 7; cf. Mt 24, 15; 26, 56). Prophetae autem in Spiritu Sancto loquuntur (Mt 22, 43). Quae scripserunt, sunt „verbum Dei“ (Mc 7, 13), dicta sunt ab ipso Deo (Mt 22, 31). Ideo „non potest solvi Scriptura“ (Io 10, 35).

35. Evangelistae et apostoli exemplum et doctrinam Christi sequentes ad Scripturae auctoritatem provocant. Saepe enim legimus haec et similia: „Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem . . .“ (Mt 1, 22; 4, 14; 12, 17; 13, 35; 21, 4 etc.), ubi sermo est de libris Veteris Testamenti. Item illa: „Scriptura ait“, „scriptum est“, alique talia toties repetuntur, ut superfluum sit singulos textus allegare. „Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti“ (Act 4, 25). „Bene Spiritus locutus est per Isaiam prophetam“ (Act 28, 25). „Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines“ (2 Petr 1, 20 sq). S. Paulus scribit ad Timotheum: „Ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura, divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus“ (2, 3, 15 sq).

Qui quidem loci postea in tractatu dogmatico exponendi erunt; interim vero satis sit ostendisse, quomodo libri sacri synagogae et fides inspirationis per doctrinam Christi et apostolorum transierint ad Christianos.

36. Doctrinam apostolorum exceperunt et propagarunt Patres apostolici, qui non Veteris tantum Testamenti libros, sed etiam Novi a Deo