De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 525

solis, huc pertinent narrationes fictae, huc propositiones, quae in logica statuuntur ad ostendendas varias species propositionum, huc plurima alia similia.

Iam nonnulli exegetae, faventes liberaliori conceptui inerrantiae biblicae, ad defendendam sententiam suam interdum dicunt theologos catholicos sibi adversarios ita loqui, quasi tribuant Scripturae absolutam veritatem, i. e. omnem possibilem veritatem in omni ordine . At haec assertio ne relative quidem vera est, sed absolute falsa, cum nullus theologus catholicus putaverit Scripturam esse Deum. Ea tantum ratione theologi catholici Scripturae adscribunt absolutam veritatem, ut dicant Scripturam authenticam numquam esse positive difformem a vero seu nullum continere formalem errorem; materiales enim errores continet, quoties e. g. mendacia hominum narrantur. Cum veritate absoluta sic intellecta conciliari potest veritas relativa sub alio respectu. Scriptura enim non continet omnem veritatem revelatam, multo minus omnem veritatem naturalem. Id theologi catholici omnes dicunt, cum ipsa ecclesia doceat praeter Scripturam esse etiam traditionem non scriptam, omnibus admittendam. Ergo Scriptura relative vera est, quatenus non complectitur totam summam veritatum. Ceterum omittamus alia et loquamur de solis partibus Scripturae historicis.

517. Historiam sacram esse relative tantum veram, quatenus non omnia referat, quae hominibus et ipsis quoque hagiographis nota erant, Scriptura ipsa testatur. In libris Regum et in Paralipomenis frequenter repetitur formula: Res gestae huius regis nonne scriptae sunt in annalibus regum vel in libris prophetarum? Ioannes evangelista diserte monet multa a Iesu Christo esse facta, quae scripta non sint (Io 21, 25). Itaque hagiographi sacri non omnia scripserunt, quae sciverunt, sed elegerunt ea, quae ad finem iis propositum videbantur utilia. Finis autem erat religiosus; historiam scripserunt, ut homines erudirent in rebus fidei et morum . SS. Patres ad hoc nos attendere iubent, ne scandalizemur, si sacri scriptores non semper accurate omnia narrent, prout facta sunt . Alius evangelista narrat, quae alius omittit, quia non scribebant „biographiam“ Christi, sed modo historico breviter proponebant ea, quae de salute messianica scitu necessaria erant; alia autem necessaria erant pro Iudaeis, alia pro gentilibus. Idem mutatis mutandis dicendum est de omnibus libris sacris historicis: Relationem, quae intercedat inter homines et maxime inter populum electum et Deum, historice ostendere volunt, non vero referre facta humana propter se ipsa. Historia igitur sacra est historia religiosa, non saecularis, non completa, non „pragmatica“, non

Cf. Loisy, Études bibl. 50 sqq.

Cf. supra n. 8 sq 34.

Cf. e. g. supra n. 71 121.