De inspiratione sacrae scripturae
p. 526
„critica“, non comparanda cum historia „moderna“, sed hac magna praerogativa ornata, quod nihil affirmat ut verum, quod est falsum, nihil respuit ut falsum, quod est verum.
518. Historia sacra eatenus quoque saepe relative tantum vera est, quatenus adhibentur locutiones indeterminatae vel summariae. „In diebus illis“, „in illo tempore“, „tunc“ factum esse hoc vel illud non raro ab evangelistis audimus. Similia leguntur in Actibus apostolorum: „Facto aliquanto tempore“, „post aliquot dies“, „dies octo aut decem“. Hic est modus loquendi in communi vita usitatus, quo hagiographis non minus uti licuit quam aliis hominibus. Idem valet de numeris summatim indicatis. „Circiter tria milia“ vel simpliciter „quinque milia“. Hagiographi fortasse magis accuratam notitiam non habuerunt; Deus habuit, sed non revelavit, cum numerus paulo maior vel minor nihil ad finem libri conferat .
519. Historia sacra tandem relative vera est, quatenus hagiographi saepe proxime nihil aliud intendunt nisi referre ea, quae in certis fontibus invenerunt. Scriptor secundi libri Machabaeorum excerptum fecit ex opere Iasonis , in libris Regum et Paralipomenon saepe delegamur ad alios fontes . Fortasse alia documenta vel monumenta exsistebant, ex quibus potuit accuratior notitia hauriri. Iis usi non sunt sacri scriptores, vel quia non poterant, vel quia nolebant historiam ob historiam secundum artis criticae praecepta conscribere. Hic enim conceptus historiae recentibus tantum temporibus excultus est. Inspiratio autem non id efficiebat, ut disciplinae et artes, quae lento progressu aliquando futurae erant, subito anticiparentur, sed solum, ut sacri scriptores adiumentis suae aetatis debito modo uterentur. Debitus autem usus non fuisset ex documentis mentientibus et fallentibus errores excerpere et hos proponere tamquam veram historiam populi electi, neque ad talem historiam falsam conscribendam Deus potuit scriptores inspirare. Nam etsi verbis hagiographorum hunc sensum subicimus: „secundum fontes meos haec et haec facta sunt“, nulla tamen ratio perspicitur, ob quam Deus impulerit ad historiam fide non dignam ex fontibus colligendam, et ita periculum creandum, ne homines sibi praeceptum imponi censerent, illa, quae revera falsa sunt, propter auctoritatem divinam pro veris habendi. Historiam populi israelitici, qualis in sacris libris legitur, omnes omnino Patres,
Cf. supra n. 445. Supra n. 421.
Citantur 3 Rg 11, 41: „Liber verborum dierum Salomonis“; 3 Rg 14, 19 29; 15, 31 etc.: „Liber verborum dierum regum Iuda, regum Israel“; 1 Par 29, 29: „Liber Samuelis videntis, liber Nathan prophetae, volumen Gad videntis“; 2 Par 9, 29: „Verba Nathan prophetae, libri Ahiae Silonitis, visio Addo videntis“; 2 Par 12, 15: „Liber Semeiae prophetae“; 2 Par 20, 34: „Verba Iebu, filii Hanani“; 2 Par 26, 22: „Scriptum Isaiae prophetae“ de rebus gestis Oziae; 2 Par 33, 19: „Sermones Hozai“.