De inspiratione sacrae scripturae
p. 527
etiam Scholae Antiochenae, veram et divinitus testificatam historiam habuerunt, quemadmodum ex eorum commentariis et aliis scriptis manifestum est. Immo per tot saecula ecclesia moraliter tota idem sensit et pluries sententias paucorum illorum Catholicorum, qui de veritate historiae sacrae dubitabant, reprobavit. Ergo si historiae sacrae non alia veritas conveniret nisi conformitatis cum fontibus fortasse falsis, tota ecclesia decepta esset. Consequenter historia sacra est historia vera.
520. Aliud autem est dicere totam historiam sacram vel librum historicum sacrum posse esse falsum, aliud est dicere ipsam substantiam rerum esse veram, sed modum describendi res historicas esse eum, qui veteribus usitatus erat, non qui apud recentes in more positus est. Veteres, quando e. g. exprimebant, quid aliquis sentiret vel intenderet, non raro faciebant eum habentem orationes, quas numquam habuit. Exempla nota sunt ex Caesare, Livio, Sallustio. Quia hic mos litterarius notus erat, nemo cordatus fallebatur. Semitae, cum oratione indirecta carerent fere, necessitate quadam adigebantur ad talem eloquendi modum. Quare non licet supponere omnes orationes, quae in Scriptura referuntur, de verbo ad verbum ita habitas esse. Interdum etiam dubitari potest, utrum agatur de verbis externis an de internis tantum; quare fieri potest, ut, ubi legimus: iste dixit haec et haec, intellegendum sit: iste cogitavit haec et haec. „Dicere in corde“ apud Hebraeos idem est ac cogitare. Quando in Scriptura legimus Deum dixisse „Fiat lux“ etc., non est supponendum sensibiles sonos a Deo productos esse, cum nemo esset, qui eos audiret, sed illis verbis exprimitur internum mandatum divinum (cf. infra n. 541). Praeterea sacris scriptoribus persaepe curae non fuit ipsa verba reproducere, dummodo sensus retineretur, sicut e. g. iidem sermones Christi ab aliis evangelistis aliis verbis referuntur. Ne verba quidem institutionis Eucharistiae neque titulus crucis materialiter eadem sunt apud omnes evangelistas. Unde in historia sacra distinguere possumus ea, quae historiographi per se intendebant, seu substantiam factorum, et verba materialia seu modum proponendi res, qui non per se intendebatur. Sed, ut iam dictum est , quaestio, quid pertineat ad substantiam narrationis per se intentam, et quid ad vestitum litterarium non per se intentum, non simpliciter secundum artem grammaticam et stilisticam, sed etiam secundum mores litterarios variorum temporum diudicanda est. Distinctio saepe erit difficilis; sed cum generatim ex ipsis libris sacris satis pateat, quo intentio scriptoris dirigatur, ea accenseri possunt modo dicendi non essentiali, quae ad scopum libri indifferenter se habent. Neque tamen pro cuiusvis arbitrio ea, quae difficultatem aliquam parant, statim vestitus accidentalis
Supra n. 478.