De inspiratione sacrae scripturae
p. 528
declarari debent, sed rationes reddendae sunt, cur haec vel illa consideranda non sint ut ad substantiam narrationis pertinentia. Si vero solide probari potest quaedam ab hagiographo non poni ut res, quas affirmare velit, sed ut ornatum quendam ex fontibus transsumptum vel ab ipso additum secundum morem gentis et aetatis suae, habemus aliquid, quod comparari possit cum populari loquendi modo de rebus physicis, quia utrobique locutio fit secundum modum usitatum. Est tamen differentia, quia phaenomena physica sunt aliquid obiectivum, sed mores litterarii sunt aliquid subiectivum, quod potius ad veracitatem pertinet, quatenus non decipit, qui ita loquitur, ut a prudentibus recte intellegatur, etsi modus loquendi perfecte conformis non sit cum modo rei.
Et haec quidem in genere dicta de veritate historiae sacrae sufficiant; iam ad specialia quaedam veniendum est, ut tota quaestio in clariore luce ponatur.
ART. VI.
SINTNE IN LIBRIS HISTORICIS SACRAE SCRIPTURAE MYTHI VEL LEGENDAE.
521. Inter populares narrationes resensentur mythi et legendae. Mythus est ficta narratio, populari traditione orta et propagata, qua eventus, quorum causa ignota est, per interventum superiorum agentium explicantur. Legenda est ficta narratio, qua vita hominum, fama clarorum, factis non veris exornatur. Interdum haec nomina permiscentur et inter se et cum aliis ad significandam omnem historiam fabularem; saepe vero mythi pressius dicuntur narrationes specietenus historicae de origine alicuius urbis vel gentis vel totius mundi vel falsorum deorum. Legendae solent frequenter vocari vitae Sanctorum, quia populo ad legendum conscriptae erant. Sed cum per decursum temporum saepe veris factis Sanctorum alia non vera addita sint, legendae nomen extenditur ad similia ficta ornamenta historica. Patet de solis nominibus hic non esse nobis curandum; neque si mythos vel legendas in Scriptura esse negamus, ita negamus, quia nomen displicet, sed quia displicet res nomine significata. Itaque sive mythum dixeris, sive legendam, sive fabulam, intellegimus narrationem, quae sub specie historiae narrat ea, quae substantialiter falsa sunt, i. e. in qua non solus modus narrandi est popularis, sed qua exhibentur ut facta, quae facta non sunt. Plerumque nectimus cum voce mythorum conceptum historiae fictae falsorum deorum; immo nomine mythologiae semper fere tales narrationes designamus. Manifestum autem est hoc sensu mythos non esse in Sacra Scriptura, quippe quae prae ceteris doctrinis proponat, repetat, inculcet doctrinam de uno solo Deo vero. Unde illi quoque, qui loquuntur de mythis biblicis, monent hos quidem mythos similes esse mythis aliorum populorum, remoto tamen