De inspiratione sacrae scripturae
p. 529
omni vestigio idololatriae. Remanet igitur, ut mythi biblici sint mythi, quatenus narrationibus fictis primordia rerum explicentur. Si nullus fuit paradisus, nulla tentatio, nullum peccatum originale, nulla confusio linguarum occasione turris babylonicae aedificandae, nullum diluvium, nulla subversio Sodomae et Gomorrhae; sed si haec et alia ficta sunt ad exprimendas quasdam ideas abstractas, mythi sunt in Scriptura. Potest forsitan subesse aliquod elementum historicum, quia hoc non pugnat cum ratione mythi, sed facta et ficta ita permixta sunt, ut vera a falsis distingui non iam possint. Res non mutatur, si quis pro mythis legendas dixerit; nam id tantum in quaestione est, num Scriptura interdum ut facta affirmet, quae facta non sunt.
522. Cum concedere in Scriptura esse mythos videatur pugnare cum traditione catholica de inerrantia sacrorum librorum, student se ii, qui mythos admittunt, defendere dicentes sanctos quidem Patres non locutos esse de mythis biblicis, nihilominus eos, ponentes allegorias in libris historicis Scripturae, admississe narrationes fictas intime nexas cum narrationibus historicis; hoc ipsum autem, nihil aliud, statui ab iis, qui mythos in Scriptura esse velint. Nulla enim, inquiunt, sub hoc respectu differentia est inter mythum et allegoriam. Ad hanc defensionem duo respondenda sunt: primum, SS. Patres allegoricis expositionibus factorum in Scriptura relatorum noluisse negare vel removere sensum historicum; id iam ostendimus ; secundum, essentialem differentiam esse inter mythum et allegoriam historicam. Conveniunt, quatenus exhibent fictarum personarum ficta dicta et facta. Sed in allegoria abstractae ideae repraesentantur ut personae loquentes et agentes; e. g. virtutes et vitia inter se de suis perfectionibus disputant et certant homines ad se pertrahere. Allegoria igitur, quia est producta quaedam metaphora, vera est, si vero conceptui repraesentando bene accommodatur. Nemo per eam decipitur, cum pateat, quid ut verum affirmetur, quid contra pertineat ad vestitum litterarium. In mythis autem et legendis aut omnia, quae affirmantur, sunt falsa, aut vera et falsa intime et inseparabiliter permixta sunt. Ergo qui admittit a Deo inspirari posse allegoriam historicam, i. e. imaginariam repraesentationem veritatis spiritualis, is nequaquam eo ipso admittit a Deo inspirari posse mythum vel legendam, i. e. narrationem simpliciter falsam, aut farraginem verorum et falsorum per modum historiae verae narratorum. Quod allegoriam attinet, sufficit nosse genus litterarium ad veritatem intellegendam. At in mythicis narrationibus, etiamsi constat eas esse tales, nemo potest cum certitudine invenire historicam veritatem, si quae omnino inest. Ceterum allegoriae purae non inveniuntur in relationibus historicis
Supra n. 485 sqq.