De inspiratione sacrae scripturae
p. 530
Scripturae; sed SS. Patres ea, quae vere facta sunt, dicunt ex intentione Dei simul habere sensum spiritualem; unde a fortiori eorum doctrina adhiberi nequit ad defendendos mythos biblicos, cum mythi non sint vera facta, sed fictiones, quae pro historia haberi velint.
523. Quid SS. Patres de mythis biblicis senserint, ex eorum verbis explicitis discere licet. Cum enim apologetae christiani gentilibus obicerent absurdos eorum mythos, gentiles argumentum retorquebant, dicentes etiam in libris sacris Christianorum mythos esse. Hoc non dicebant, quasi etiam in his libris fabulae polytheisticae narrarentur, cum pro polytheismo contra monotheismum Christianorum pugnarent, sed volebant multas narrationes biblicas, praecipue eas, quibus primordia rerum explicarentur, non minus esse foetus imaginationis quam similes narrationes gentilium. Ita e. g. Iulianus apostata dicebat prima capita Genesis nihil differre a similibus mythis Graecorum. Respondet Cyrillus Alexandrinus: „Nos, o bone, nequaquam istud de sancta et divinitus inspirata Scriptura dicimus. Fabulosum namque in ea prorsus nihil, veritatis plena sunt omnia.“ Iam multo ante scripserat Iustinus M. Christianos „non vanis credidisse fabulis, sed Spiritu Sancto plenis ac virtute scatentibus et gratia efflorescentibus“ . Gregorius Naz., loquens de libris historicis Veteris Testamenti, ait: „Neque putemus haec temere conscripta esse, neque aliud esse nisi turbam verborum et factorum ad oblectandos animos audientium compositam, ac velut aurium illecebram ad voluptatem factam. Haec ludant fabulae et gentiles... At nos, qui diligentiam Spiritus usque ad apicem et litteram extendimus, numquam admittemus; nefas est enim, vel minima facta temere a scriptoribus enarrari et memoriae usque nunc tradi, verum ut nos admonitiones et documenta in promptu habeamus... priora exempla ut quosdam canones et regulas sequentes.“ Eustathius Antiochenus Origeni obicit: „Non horret fabulas appellare, quae Deus [in libro Genesis] creata perfecisse traditur, fidissimusque eius servus Moyses scriptis consignavit... Divinis oraculis a Moyse traditis fabularum nomine insignitis sensum evertit neque vult, ut quis traditioni litterae animum intendat.“ Theodoretus Cyrensis: „Comparate igitur, viri carissimi, nugacitati philosophorum simplicem piscatorum doctrinam et perpendite discrimen, et, multa milia vestrorum [Graecorum] librorum recensentes, infirmitatem dictorum discite. Neque enim quisquam poeticos mythos neque philosophorum placita secutus est. Divinorum autem verborum et brevitatem admiramini et vim laudate, et divinorum dogmatum veritatem discite.“ Ergo apostoli, facta in Genesi narrata referentes, non sequuntur mythos.
Supra n. 72.
Supra n. 38.
Supra n. 70.
Supra n. 77.
Supra n. 83.