De inspiratione sacrae scripturae
p. 531
524. Possunt quidem multa alia in eundem sensum colligi, cum saepe SS. Patres cum nugacibus Graecorum mythis comparent simplicem Scripturae veritatem; sed sufficit legere Basilii, Chrysostomi, Theodoreti, aliorum commentarios in Genesim, ut statim pateat, quantopere eorum mentibus insederit persuasio non agi de mythis, sed de vera historia omnibus indubitanter admittenda. Quae cum ita sint, unus adhuc Hieronymus audiatur, qui sine ullis ambagibus declarat neminem posse credere in Deum, qui non credat ea, quae Moyses narravit:
„Una atque eadem credulitas in Moysen refertur et in Deum... Quod autem dico, tale est: Credidit quispiam in conditorem Deum; non potest credere, nisi prius crediderit de sanctis eius vera esse, quae scripta sunt: Adam a Deo plasmatum, Evam ex costa illius et latere fabricatam, Enoch translatum, Noe naufrago solum orbe servatum; quod primus Abraham, de terra sua et cognatione sua iussus exire, circumcisionem, quam in signum futurae prolis acceperat, posteris dereliquit; quod Isaac oblatus victima sit, et pro illo aries immolatus coronatusque sentibus passionem Domini deformarit; quod Moyses et Aaron decem plagis Aegyptum afflixerint; quod ad vocem Iesu, filii Nave, precesque steterit sol in Gabaon et luna in valle Ailon. Longum est universa Iudicum gesta percurrere et totam Samson fabulam ad veri solis (hoc quippe nomen eius sonat) trahere sacramentum. Ad regum libros veniam, quando in tempore messis, obsecrante Samuele, pluviae de caelo et flumina repente manarunt, et David unctus in regem est, et Nathan et Gad prophetaverunt mysteria; cum Elias raptus est curru, et Elisaeus spiritu duplici mortuus mortuum suscitavit. Haec et cetera, quae de sanctis scripta sunt, nisi quis universa crediderit, in Deum sanctorum credere non valebit nec adduci ad fidem Veteris Testamenti, nisi, quaecumque de patriarchis et prophetis et aliis insignibus viris narrat historia, comprobarit, ut ex fide legis ad fidem veniat evangelii, et iustitia Dei in eo reveletur ex fide in fidem.“
Fortioribus verbis exprimi vix potest persuasio historicae veritatis eorum, quae in libris Moysis narrantur; haec autem eadem sunt, quae recentioribus quibusdam inter mythos vel legendas referre placet. Dices fortasse: Nonne ipse Hieronymus hic loquitur de Samsonis fabula? Respondeo: Nisi tibi contextus sufficit ad verum sensum huius vocis perspiciendum, evolve lexica latina, videbis fabulam nequaquam semper esse fictam narrationem .
Sed quia mythorum biblicorum patroni pro sua opinione ipsi quoque Patrum quorundam, et imprimis Hieronymi, dicta allegant, iuvabit haec dicta inspicere.
Hier. In Philem. 4 sqq; M 26, 609.
Forcellini: „Fabula, ae, f. λόγος, μῦθος, quod in ore omnium versatur, serno pervulgatus, res passim divulgata, sive sit vera, sive falsa: a fari.“ Idem valet de verbo μῦθου. Ut iam dictum est, de vocabulis non agitur, sed de sensu vocabulorum. Illi exegetae, qui loquuntur de mythis biblicis, id nituntur. ut se liberent ab onere defendendi narrationes Genesis ut historicas.