De inspiratione sacrae scripturae
p. 532
ART. VII.
NUM PATRES QUIDAM DOCUERINT NARRATIONES HISTORICAS SCRIPTURAE NON SEMPER ESSE VERE HISTORICAS .
525. Verbum Hieronymi, ad quod praecipue provocant, est hoc: „Quasi non multa in Scripturis Sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non iuxta quod rei veritas continebat.“ Nonne his verbis evidenter docetur narrationes historicas Scripturae saepe non esse obiective veras, sed traditiones falsas? Videamus contextum. Apud Ieremiam in capite XXVIII sermo est de falso propheta, Hanania nomine, ad quem mittitur Ieremias, ut ei dicat: „Audi, Hanania, non misit te Dominus“ (28, 15). Hic Hananias in illo capite sexies vocatur propheta. Septuaginta autem pro propheta in versione posuerant vocem pseudoprophetae. Hoc videtur Hieronymo non necessarium, cum ex una parte Hananias a vulgo decepto habitus sit verus propheta, et ex altera parte Ieremias expresse dixerit eum non esse prophetam. Itaque quod Hananias propheta dicitur, est secundum vulgi opinionem; hanc vero opinionem esse falsam Ieremiae verbis patet.
In versiculos 10 et 11 Hieronymus haec annotat: „Septuaginta prophetam non dixere Hananiam, ne scilicet viderentur dicere, qui non erat, quasi non multa in Scripturis Sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non iuxta quod rei veritas continebat. Denique et Ioseph in evangelio pater Domini vocatur, et ipsa Maria, quae sciebat se de Spiritu Sancto concepisse, et responderat angelo: ‚Quomodo erit istud, quoniam virum non cognosco?‘ loquitur ad Filium: ‚Fili, quid fecisti nobis sic? ecce, ego et pater tuus dolentes quaerebamus te‘.“ Iterum ad versiculos 15 et 16 haec ait: „Et hic in Septuaginta Hananias propheta non dicitur, cum secundum Hebraicum Scriptura Sancta prophetam vocet, licet in eo, quod arguit eum Ieremias, dicens: ‚Audi, Hanania, non misit te Dominus‘, prophetam tacuerit. Quomodo enim prophetam poterat appellare, quem missum a Domino denegabat? Sed historiae veritas et ordo servatur, sicut praediximus, non iuxta id quod erat, sed iuxta id quod illo tempore putabatur.“
Itaque Hieronymus neque dicit Ieremiam habuisse verum prophetam eum, qui falsus propheta erat; neque dicit Ieremiam in suo libro vulgi errorem sine correctione scripsisse. Hoc autem est, quod volunt mythorum vel legendarum defensores: in Scriptura saepe narrari populares errores, ita ut non significetur esse errores. Ad hanc opinionem firmandam Hieronymi testimonium nihil valet, id quod etiam efficitur illo exemplo, quod ex Luca affert; nam neque Lucas fuit in errore neque tacuit veritatem de putativa tantum paternitate Ioseph. Aliis
Hanc rem solide pertractavit A. J. Delattre, Autour de la Question Biblique. Liège 1904.
Hier. In Ier. 28, 10; M 24, 855; cf. Cornely, Introd. I 604 sqq.