De inspiratione sacrae scripturae
p. 533
verbis: Scriptura in rebus historicis utitur populari loquendi modo, si ex contextu aut aliunde constat, quis sit verus sensus. Quo principio posito sane non sequitur Scripturam ubique esse perspicuam, cum obscuritas ex multis aliis fontibus oriatur. Ceterum Hieronymus idem principium saepe repetit et semper eodem sensu. Ir 27, 14 15 legimus: „Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis; quia mendacium ipsi loquuntur, quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter.“ Iterum annotat Hieronymus: „Observandum autem in Scriptura Sancta, quod pro pseudoprophetis appellet prophetas, qui vaticinentur in nomine Domini mendaciter.“ Similiter in omnibus aliis exemplis sermo quidem popularis invenitur, sed simul addita determinatione, qua error excludatur . Haec est utique, ut Hieronymus alio loco ait, „lex historiae“, ut historici vulgarem opinionem exprimant , quamdiu hoc loquendi modo nemo in errorem inducitur, nisi forte per accidens. Scriptura loquitur de „diis“ gentium, et nos eodem modo loquimur, quia quivis intellegit de iis sermonem esse, quos gentes deos habeant, non qui vere dii sint. Historici christiani scribentes vitam Mohammedis hunc vocant simpliciter prophetam, quia supponunt omnes intellegere eum non dici prophetam vere sed secundum opinionem Mohammedanorum. Similia frequenter funt, ita ut haec possit quidem dici norma universalis in narrationibus historicis, sed intra suos dumtaxat limites, sicut alia quoque loquendi praecepta. Sed quid haec commune habent cum mythis biblicis?
526. Aliud dictum Hieronymi, ad quod provocant, respicit Gn 46, 26 27: „Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.“ In versione LXX pro „animae duae“ habetur „animae novem“ et pro „septuaginta“ habetur „septuaginta quinque“. S. Stephanus protomartyr in oratione sua etiam loquitur de „septuaginta quinque“ (Act 7, 14). S. Hieronymus in epistula ad Pammachium difficultatem proponit et addit: „Differo solutionem, ut obtrectatores mei quaerant, et intellegant non verba in Scripturis consideranda sed sensus.“ Alibi vero de diversitate textus hebraici et graeci ait utrumque esse verum, sed in textu graeco per anticipationem additos esse filios Ephraim et Manasse, ceterum in ipsa versione Septuaginta alio loco (Dt 10, 22) poni numerum „septuaginta“, Lucam vero in Actibus scripsisse „septuaginta quinque“, quia Christiani gentiles ita legebant in Genesi secundum textum graecum, qui iis solus notus erat.
M 24, 852. Cf. Delattre 1. c. 69 sqq.
Contra Helvid. n. 4; M 23, 187. Epist. 57, n. 10; M 22, 577.