De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 534

Haec sunt Hieronymi verba: „Quod excepto Ioseph et filiis eius, sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Iacob, introierunt in Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim et paulatim per singulos supputatus numerus approbat et in hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem, quod in Septuaginta legimus: ‚Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem‘, sciamus in hebraeo pro ‚novem‘ esse ‚duas‘. Ephraim quippe et Manasse, antequam Iacob intraret Aegyptum et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth, Putipharis filia, in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus [de filiis Manasse et Ephraim], additum est [in Septuaginta], siquidem id, quod postea legimus, per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore, quo ingressus est Iacob Aegyptum, eius aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Iacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt et reppererunt in Aegypto tres animas, Ioseph scilicet cum duobus filiis eius, septuagesimus autem fuerit ipso Iacob. Hanc rem, ne cui videamur adversus Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta interpretes in Deuteronomio transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Iacob in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet... Quodsi e contrario nobis illud opponitur, quomodo in Actibus apostolorum, in contione Stephani dicatur ad populum: septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum, facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae iam fuerat gentibus divulgata. Et utique maioris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus et vilis et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod, ubicumque sancti apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur [abuti = uti], quae iam fuerant in gentibus divulgata; licet plerique tradant Lucam evangelistam, ut proselytum, hebraeas litteras ignorasse.“

Itaque dicit Hieronymus numeros in LXX esse veros, etsi differant a numeris hebraicis, etiam veris; non dicit propter diversos numeros Scripturam esse sibi contrariam, sed dicit Scripturam fieri sibi contrariam, nisi quis admittat explicationem, secundum quam uterque numerus sit verus; rationem vero, cur scriptores Novi Testamenti ad versionem LXX provocent, hanc esse, quod Christianis gentilibus haec versio unice nota fuerit, et idem fortasse valere de ipso Luca evangelista. Defensores quidam mythorum vel legendarum in his verbis inveniunt confirmationem opinionis suae sacros scriptores se vulgi erroribus accommodasse. De qua expositione quidquam dicere videtur satis superfluum.

527. Aliud exemplum proferri potest dictum Hieronymi de verbis Matthaei (27, 9): „Tunc impletum est, quod dictum est per Ieremiam

Hier., Quaestiones hebraicae; M 23, 1001 sq.