De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 40

inspiratos agnoverunt. Quot quidem libros sacros seu quem „canonem“ habuerint, quaestio est, quae non huc pertinet, sed in „Introductione“ in S. Scripturam solvenda . Nobis enim de inspiratione tantum sermo est; de canone eatenus solum, quatenus confert ad Patrum doctrinam de inspiratione explicandam.

Porro exspectandum non est in brevissimis illis scriptis, quae primi Patres ecclesiae nobis reliquerunt, iam amplas dissertationes proponi de natura et extensione inspirationis. Potius hi Patres eodem modo quo apostoli sub formulis: „Scriptura dicit, scriptum est“, varia dicta Scripturae allegant ad res, quas volunt, irrefragabili argumento probandas.

In „Doctrina duodecim apostolorum“ et ex Vetere Testamento et ex Novo varia leguntur. Ex Vetere e. g.: „Hoc enim est dictum a Domino: In omni loco et tempore offeratur mihi sacrificium mundum, quoniam rex magnus sum, dicit Dominus, et nomen meum mirabile in gentibus“ (14, 3). Ex Novo Testamento: „Neque orate sicut hypocritae, sed, sicut praecepit Dominus in evangelio suo, ita orate: Pater noster . . .“ et reliqua secundum Matthaeum (8, 2). Itaque nihil habetur in hoc libello ad inspirationem attinens, nisi quod ex libris sacris multa proponuntur ut norma Christianis in vita religiosa et morali necessario sequenda.

Idem valet de epistula, quae Barnabae apostoli nomen prae se fert. Ita, ad ostendendum sacrificia Iudaeorum Deo non placere, ait: „Dominus adaperuit nobis per omnes prophetas neque sacrificiis neque holocaustis neque oblationibus sibi opus esse, aliquando dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum . . .“ et alia multa, quae deinceps ex variis prophetis excerpuntur (2, 4 sqq). Verba psalmistae (Ps 33, 13) dicuntur verba Dei: „Iterumque Spiritus Domini prophetat“ (9, 2). Ceterum scriptor huius epistulae plerumque fidem inspirationis simpliciter manifestat argumentando per illa: „Scriptura dicit, scriptum est“ (cf. 4, 7 11 14; 5, 2—4; 6, 12 etc.), quae non minus ad scripta quaedam Novi Testamenti applicantur quam ad Vetus Testamentum.

37. Praeter similes citationes testimonia quaedam magis diserta exstant apud S. Clementem Romanum. Hic enim loquens de factis historicis, quae in Vetere Testamento narrantur, ait:

„Scripturas diligenter inspicite [vel: inspexistis, ἐγxεύφατε εἰς τὰς ἱερὰς γραφὰς ], quae vera sunt Spiritus Sancti oracula [τὰς διὰ τὸῦ πνεύματος τὸῦ

Cf. Cornely, Introd. I 65 sqq.

Ad Dominum, i. c. ad Christum auctorem, saepe refert dicta Veteris Testamenti (1, 7; 5, 3 etc.).

Scripturae vocantur a Sanctis Patribus ἱεραί, ἄγιαι, θεῖαι, sacrae, sanctae, divinae, deificae. Haec et alia vocabula, etsi etymologice differunt, ad sacros libros