De inspiratione sacrae scripturae
p. 535
prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos. . . . " Ait Hieronymus: „Hoc in Ieremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante. . . . Quantum distet ab evangelistae testimonio LXX translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo, cum sensus idem sit, verba praepostera sunt et paene diversa. . . . Accusent apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico nec cum LXX congruat translatoribus; et quod his maius est, erret in nomine, pro Zacharia quippe Ieremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere, cui curae fuit, non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere.“ Unde concludunt potuisse secundum Hieronymum errare evangelistam; et cum diserte dicat: „absit hoc de pedissequo Christi dicere“, referunt hoc ad solos errores circa res, et volunt concedi errorem quoad nomina. At neque hoc Hieronymus concedit, sed solum hoc loco non amplius inquirit, quomodo difficultas sit solvenda.
Alio vero loco docet errorem in nomine non esse commissum a Matthaeo, sed ab aliquo scriba seu librario. Nam Mt 13, 35 legebatur in quibusdam codicibus: „Ut impleretur, quod dictum erat per Isaiam prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum.“ Annotat Hieronymus: „Quod quia minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum. Sed mihi videtur in principio [i. e. ab ipso Matthaeo] ita editum: „Quod scriptum est per Asaph prophetam dicentem.“ Septuagesimus enim septimus psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, Asaph prophetae titulo inscribitur. Et primum scriptorem non intellexisse Asaph et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cuius vocabulum manifestus erat.“
Alio vero loco addit: „Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Denique et impius ille Porphyrius proponit adversum nos hoc ipsum et dicit: „Evangelista vester Matthaeus tam imperitus fuit, ut diceret, quod scriptum est in Isaia propheta: Aperiam in parabola os meum, eloquar propositiones ab initio.“ Respondet Hieronymus tales errores a scriptoribus (librariis) saepius in Scriptura commissos esse, ut in historia passionis, ubi in evangelio Marci (15. 25) posita sit hora tertia pro sexta. „Sicut enim ibi error fuit scriptorum, sic et hic error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scriberent. Nescientes enim, quia prima ecclesia de imperitis congregata fuit gentibus, ergo cum legerent in evangelio: „Ut impleretur, quod scriptum est in Asaph propheta“, ille, qui primus scribebat evangelium, coepit dicere: Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo. Et quid fecit? Ut dum errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile et in alio loco in evangelio secundum Matthaeum, quando Iudas retulit triginta argenteos. . . . Ut compleretur, inquit, quod scriptum est in Ieremia propheta. . . . Hoc in Matthaeo scriptum est. Requisivimus in Ieremia, hoc penitus invenire non potuimus; sed invenimus illud in Zacharia. Videtis ergo, quia et hic error fuit, sicut ibi.“ Itaque Hieronymus non concedit ipsum Matthaeum in nomine errasse, sed „scriptorem“.
Epist. 57, n. 7; M 22, 578. In Matth. 13, 35; M 26, 92.
Tract. de Ps. 77; Anecdota Maredsolana III 2, Maredsoli 1897, 60 sq.