De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 536

528. Alio loco, ubi se excusat, quod in versionibus sensum secutus sit, non verba, dicit idem factum esse ab evangelistis: „Haec replico, non ut evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani), sed ut reprehensores meos arguam imperitiae et impetrem ab iis veniam, ut concedant mihi in simplici epistula, quod in Scripturis Sanctis, velint nolint, apostolis concessuri sunt. Marcus, discipulus Petri, ita suum orditur evangelium: ‚Principium evangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce, ego mittam angelum meum ...‘, quod non scribitur in Isaia, ut diximus, sed in Malachia, novissimo duodecim prophetarum. Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio, et ego erroris veniam deprecabor.“ Solutio est, quod Marcus componit Malachiae et Isaiae verba in unum testimonium, quia evangelistae non sunt „curantes de syllabis punctisque verborum, dummodo sententiarum veritas transferatur. Quod quidem et in pluribus locis eos fecisse docuimus et maxime in eo libro, qui a nobis inscriptus est ‚De optimo genere interpretandi‘, multis simul testimoniis approbatum est.“ Itaque Hieronymus, ubicumque mentem suam de inerrantia Scripturae manifestat, omnem errorem ab hagiographis excludit.

S. Doctor tam saepe et tam distincte loquitur de historica veritate factorum, quae in Genesi et sequentibus libris narrantur , ut defensores mythorum biblicorum non possint nisi nocere doctrinae suae, conantes Hieronymum vi quadam ad eam pertrahere. Quae vero ex aliis Patribus collegerunt, non magis iis favent.

529. Ioannes Chrysostomus docet „Paulum multa ex communi audientium sensu proferre neque ubique philosophari“. Si Paulus, cur non alii hagiographi se audientium sensui accommodare possunt? Possunt utique eodem modo quo Paulus, qui ex una parte censet melius esse mori et esse cum Christo, ex altera parte loquitur de hac vita ut bono aliquo, quia revera est bonum, et quia plerique homines vitam

Epist. 57, n. 9; M 22, 575. In Mal. 3, 1; M 25, 1564.

Cf. supra n. 110 524. Van Kasteren in periodico „Studien“ XXXVII, Utrecht 1905, 288 sq, ait: „Quod S. Hieronymum attinet ... invenimus apud hunc Patrem ecclesiae raras sententias, quibus indicari videtur sacros scriptores interdum quaedam narrasse iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non iuxta quod rei veritas continebat, sed tam e contextu horum locorum quam ex aliis dictis eiusdem Patris colligi censemus illa Hieronymi verba non habere amplam illam significationem, quam Sanders et Poels iis subiciunt.... Narrationibus historicis Scripturae convenire veritatem historicam Hieronymus ut universale principium praedicat et in expositione Scripturae generatim sequitur. Alia quaestio est, num forte paucis quibusdam locis multorum operum suorum, hoc principium oblitus, ob peculiarem quandam rationem alicui narrationi historicae ullum sensum historicum inesse neget et Origenis exemplo eam allegorice interpretetur.... Hieronymum aliquando cursum doctorum Poels et Sanders tenuisse necesse non est negare.“ Hieronymum prius fuisse Origenis fautorem, postea vero acerrimum impugnatorem docet historia.