De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 537

valde amant et mortem timent. Num Chrysostomus haec docendo vult dicere Scripturam saepe loqui secundum vulgi sensum, quatenus mythos historicos profert? Mira sane conclusio.

Paulus ad Philippenses scripserat de Epaphrodito: „Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius, non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim“ (Phil 2, 27 28). In quae verba ita disserit Chrysostomus: Christianus „hic fortasse haesitabit ac dicet: Quid, si dissolvi et esse cum Christo multo praestabilius, cur inquit eum misericordiam esse consecutum? Ego vero dicam: Quid est, quod ipse inquit magis necessarium esse manere propter vos? Nam quemadmodum Paulo hoc necessarium erat, ita et Epaphrodito, quippe qui amplioribus cum divitiis maioreque fidentia ac securitate ad Deum abiturus esset. Etenim illud quidem, etiamsi paululum differretur, futurum tamen omnino erat, lucrari vero animas, postquam illuc abiisset, non poterat. Huc accedit Paulum multa ex communi audientium sensu proferre neque ubique philosophari; ad mundanos enim homines sermo ipsi erat institutus, mortem adhuc timentes. Praeterea ostendit, quanti Epaphroditum faceret, hincque illi reverentiam quandam conciliat, utpote cuius salutem adeo sibi utilem testetur, ut secum quoque ex illius incolumitate misericorditer actum putet. Praeterea vero, ut hoc mittamus, aliam quoque ob causam bona est praesens vita.“

Itaque quia Chrysostomus dicit Paulum se interdum accommodare morali infirmitati hominum nec semper postulare, ut omnia ex altissimis principiis diuidicent, quidam concludunt: Ergo sacri scriptores se populo accommodant, mythos eius vel legendas sine correctione recipientes. Cuius conclusionis consequentia manifeste est nulla.

530. Secundum Gregorium Nyssenum in libris sacris historia non ratione sui narratur, sed ad aedificationem spiritualem, ut supra (n. 71) iam vidimus. Alio loco ait: „Non enim ob id solum Scriptura divina historiarum narratione utitur, ut rerum gestarum cognitionem nobis comparemus et, quae fecerunt et pertulerunt veteres, cognoscamus, sed ut nobis disciplinam ad vitam ex virtutis praescripto instituendam tradat, et proinde historiae commemoratio ad altiorem quandam considerationem referatur.“ Sed haec altior consideratio a Gregorio interdum ita instituitur, ut sensus historicus perimatur; qua in re sequitur Origenem, quem ceteri Patres impugnant. Sicut hic, ita ipse censet a Moyse saepe sub forma historica proponi veritates speculativas. Moyses docet hominem creatum esse secundum similitudinem Dei. „In similitudine secundum imaginem habetur omnimode dinumeratio eorum, quae characteres sunt divinitatis, et quaecumque de his Moyses magis historice (ιστορικώτερον) recenset, ad eandem doctrinam per-

Chrysost. In Phil. hom. 9, n. 2; M 62, 248; cf. supra n. 89.

Gregor. Nyss. In Ps. tr. 2, c. 2; M 44, 490.