De inspiratione sacrae scripturae
p. 538
tinent. Ita paradisus et quae de eo dicuntur, significant, quod „initio natura nostra bona fuerit et in bonis“. Post peccatum vero homines dicuntur vestiri tunicis pelliceis, i. e. fiunt mortales, ut post resurrectionem in pristinam figuram reformentur. „Hoc autem dogma Moyses magis historice (ἱστορικάτερον) et per aenigmata nobis exponit. Ceterum etiam haec aenigmata manifestam doctrinam continent“, scilicet hominem esse secundum carnem factum mortalem . Neque igitur secundum Gregorium Moyses recepit mythos in libros suos, sed doctrinam revelatam sub forma allegoriae historicae proponit; quae duo nequaquam confundenda sunt.
Haec exempla ostendunt, quam irrito conatu laboret, quicumque studet verba Patrum torquere ad reddendum testimonium pro mythis biblicis. Testimonia contraria, quae in praecedenti articulo vidimus, sunt explorata et minime ambigua.
531. Sicut SS. Patres, ita summi pontifices pluries declararunt mythos non esse in Sacra Scriptura. Pius IX hanc thesim damnavit: „Prophetiae et miracula in sacris litteris exposita et narrata sunt poetarum commenta, et christianae fidei mysteria philosophicarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Iesus Christus est mythica fictio.“
Leo XIII ait pugnandum esse contra rationalistas:
„Divinam enim vel revelationem vel inspirationem vel Scripturam Sacram omnino ullam negant, neque alia prorsus ea esse dicitant nisi hominum artificia et commenta; illas nimirum non veras gestarum rerum narrationes, sed aut ineptas fabulas aut historias mendaces; ea non vaticinia et oracula, sed aut confictas post eventum praedictiones aut ex naturali vi praesensiones; ea non veri nominis miracula virtutisque divinae ostenta, sed admirabilia quaedam, nequaquam naturae viribus maiora, aut praestigias et mythos quosdam; evangelia et scripta apostolica aliis plane auctoribus tribuenda. Huiusmodi portenta errorum, quibus sacrosanctam divinorum librorum veritatem putant convelli, tamquam decretoria pronuntiata novae cuiusdam scientiae liberae obtrudunt; quae tamen adeo incerta ipsimet habent, ut iisdem in rebus crebrius immutent et suppleant. Cum vero tam impie de Deo, de Christo, de Evangelio et reliqua Scriptura sentiant et praedicent, non desunt ex iis, qui theologi et christiani et evangelici haberi velint et honestissimo nomine obtendant insolentis ingenii temeritatem.“
Itaque cum summi pontifices inter portenta errorum et impias sententias recenseant fabulas vel mythos in Scriptura admittere, haec una sufficiens iam ratio debet esse theologo catholico non sequendi hac in re rationalistarum placitum, sed cum omnibus retro theologis et cum SS. Patribus firmiter tenendi in libris historicis Sacrae Scripturae veram historiam narrari.
Orat. catech. c. 5 8; M 45, 24 33.
Syllabus § 1, n. 7; Denzinger n. 1554.
Encycl. „Providentissimus Deus“, Ed. Herder, 27 sq.