De inspiratione sacrae scripturae
p. 544
Iamvero etsi ex ipso usu ecclesiastico constat in versione LXX non magis posse esse errores dogmaticos quam in Vulgata latina, et utramque versionem esse authenticam, negandum tamen non est posse esse in LXX dissonantias a textu primigenio et errores, qui non tangant fidem et mores. Quod si ita est, haec dubitatio exsurgit: Numquid scriptor inspiratus, allegans verba versionis LXX ut dicta Scripturae Sacrae, eo ipso testatur verba inveniri in textu originali? Numquid testatur ea esse vera?
Multi quidem Patres censent LXX esse versionem inspiratam; qua in suppositione tota difficultas cessat . Sed haec opinio nostra aetate non recipitur et iam inter Patres habuit adversarios, maxime Hieronymum . Ipse vero Hieronymus, postquam suam versionem fecit, constanter docet in Novo Testamento non allegari versionem LXX, nisi ubi secundum sensum cum textu hebraeo conveniat. „Dicimus... ubicumque Septuaginta ab Hebraeo non discordant, ibi apostolos de interpretatione eorum exempla sumpsisse; ubi vero discrepant, id posuisse in Graeco, quod apud Hebraeos didicerant.“ E contra quidam recentes theologi putant in Novo Testamento saepius ita allegari verba LXX ad aliquid probandum, ut non sit verum argumentum biblicum, sed solum argumentum ad hominem, valens pro iis tantum, quibus singula verba LXX fuerint authentica Scripturae dicta. Cum de hac quaestione iam antea quaedam exposuerimus , id unum dicere sufficit non posse cum certitudine ullam talem citationem in Novo Testamento ostendi, quae non sit nisi argumentum ad hominem, saltem ubi agitur de probanda doctrina fidei vel morum. Verba materialia non raro differunt a textu originali, sed ubicumque ex iis fit argumentatio ut ex verbis Scripturae, non erit difficile ostendere verbum formale seu sensum esse eundem.
Sumatur e. g. textus Hebr 10, 4 sqq, quo apostolus ostendit abrogatis omnibus aliis sacrificiis unum verum sacrificium esse Christum: „Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam.“ Respicit apostolus ad Ps 39, 7 sqq: „Hostiam et oblationem (sebach et mincha) non
potest, quin evangelistae et apostoli in veteribus Scripturis allegandis plerumque graecam versionem sint secuti, idque illis quoque in locis, in quibus hebraica lectio argumentationi apostolicae minus videtur congruere. Inter trecentos quinquaginta circiter Veteris Testamenti textus in Novo relatos vel adhibitos plus trecenti cum Alexandrina versione ita consonant, ut ad illam scriptores respexisse appareat. S. Petrus, Iacobus, Marcus, Lucas et scriptor epistulae ad Hebraeos semper, S. Paulus fere semper, SS. Ioannes et Matthaeus plerumque lectionem graecam sequuntur“ (l. c. 69).
Cf. supra n. 39 43 47 61 93 128. Supra n. 113.
Contra Ruf. 2, 34; M 23, 456; cf. Epist. 57, 11; Epist. 121, 2; M 22, 577 1010.
Supra n. 449.