De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 41

ἀγίον]. Attendite [vel: intellexistis] in illis nihil iniustum, nihil perversum scriptum esse“ (45, 2). De prima epistula S. Pauli apostoli ad Corinthios ait: „Epistulam Beati Pauli apostoli in manus sumite. Quid primum vobis in principio evangelii scripsit? Vere divinitus inspiratus epistulam misit [ἐπ' ἀληθείας πνευματικῶς ἐπέστειλεν] de se ipso, de Cepha, de Apollo“ (47, 1 sqq).

Quaecumque enim in Scriptura dicuntur, a Spiritu Sancto dicuntur (13, 1; 16, 2). Homines vero „ministri gratiae Spiritu Sancto afflati locuti sunt“ (8, 1). Sed Christus quoque in Vetere Testamento ad nos loquitur: „Ipse enim per Spiritum Sanctum ita nos compellat: Venite, flii, audite me, timorem Domini docebo vos . . .“ (22, 1).

In homilia illa, quae vocari scolet Ep. 2 ad Cor., Scriptura dividitur in biblia et apostolos (τὰ βιβλία χαὶ οἱ ἀπόστολοι) 14, 2; et locus Matthaei (9, 13) citatur praemissis verbis: „Alia quoque Scriptura ait“ (2, 4). Volens dicere post lectionem Scripturae sequi exhortationem, ait: „Itaque, fratres et sorores, postquam Deus veritatis auditus est, lego vobis exhortationem, ut animum advertentes ad ea, quae scripta sunt, et vosmetipsos salvetis et eum, qui legit inter vos“ (19, 1). In prima Epistula de virginitate, cuiuscumque est, allegatur Novum Testamentum sub hac formula: „Scriptura dicit“ (e. g. 6, 5; 11, 4 sqq).

S. Polycarpus, Ps 4, 5 et Eph 4, 26 citans, ait: „Confido enim vos bene exercitatos esse in Sacris Scripturis nec quidquam vos latere. Mihi autem non convenit [vestrum episcopum et doctorem agere]. Solum, ut in his Scripturis dicitur, irascimini et nolite peccare, et sol non occidat super iracundiam vestram. Beatus, qui [haec] meminit“ (12, 1).

His exemplis efficitur Patres apostolicos agnovisse sacros libros Veteris et Novi Testamenti, qui modo prorsus singulari ut verbum Dei vel Domini vel Spiritus Sancti habendi essent. Neque tamen inquisiverunt in naturam influxus divini, quo sacri libri orti sunt, sed simpliciter fidem inspirationis profitentur. Quod vero interdum scripta non canonica ut inspirata allegant, est res pertinens ad quaestionem de canone.

38. Tentamina quaedam rationalis explicationis doctrinae de inspiratione apparent apud illos SS. Patres, qui appellari solent Apologetae.

Inter hos S. Iustinus M. multa praeclare disserit de inspiratione S. Scripturae. Quemadmodum enim narrat, senex ille, a quo primum eruditus est in religione christiana, ostendit ei, quot errores in scriptis vel maximorum philosophorum gentilium invenirentur. Quare Iustinus ex eo quaesivit: „Quonam ergo iam quis utatur magistro, aut unde adiuvetur, si ne isti quidem verum viderunt?“ Responsum accepit:

applicata unum idemque significant: divinam originem, divinam auctoritatem, divinam doctrinam Scripturae, id quod ex dicendis satis patebit.