De inspiratione sacrae scripturae
p. 545
desideras; aures autem fodisti mihi; holocautoma et piaculum non postulas. Tunc dixi: Ecce venio, in volumine libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam, Deus.“ Apostolus hunc psalmum accipit ut (typice) messianicum. Maxime diversa sunt illa verba: „Corpus autem aptasti mihi“ et „Aures autem fodisti mihi“. Nihilominus in quantum applicantur ad subiectam materiam, sensus non differt; nam utraque locutione effertur Deo non placere per se oblationes rerum irrationalium, sed solam liberam subiectionem et oboedientiam. Haec autem oboedientia Messiae praestanda erat per sacrificium corporis sui. Ergo „corpus aptare“ significat obiectum oboedientiae eius, quae significatur perforatione aurium. Psalmista et apostolus idem dicunt: non res externas sed oboedientiam a Deo postulari.
Quamdiu autem sensus idem manet, hagiographi Novi Testamenti de verbali conformitate non multum curant, quare saepe neque secundum textum hebraicum neque secundum LXX allegant, sed suis verbis sensum exprimunt. „Ubicumque de Vetere Instrumento evangelistae et apostoli testimonia posuerunt, observandum est non eos verba secutos esse, sed sensum; et ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, hebraeum sensum suis expressisse sermonibus.“ Quare S. Hieronymus negat S. Paulum umquam ut verba Scripturae proponere, quae secundum sensum non sint in Scriptura . Id verum est de argumentationibus, aliud autem dicendum est de puris accommodationibus . Neque igitur admittenda sunt in Novo Testamento argumenta specietenus biblica, quae revera non habent vim nisi forte argumenti ad hominem. Non dedecet quidem Spiritum Sanctum uti argumentis ad hominem, qualia revera in Novo Testamento adhibentur ad refutandos adversarios, sed dedecere videtur Christianos ex inspiratione Spiritus Sancti instrui argumentis quasi biblicis, quae non sunt vere verba Scripturae.
537. Sed numquid a scriptore inspirato simpliciter allegari non possunt ex versione LXX verba, quae in textu hebraico non leguntur, ne secundum sensum quidem? Numquid ne in re quidem per se indifferenti hoc fieri potest? Sane nulla esset difficultas, si scriptor indicaret se simpliciter verba huius versionis afferre. Sed eiusmodi citatum non invenitur. Tota quaestio potius ponitur propter Lc 3, 36, ubi, nulla Scripturae mentione facta, in genealogia Christi ponitur Cainan inter Sale et Arphaxad. Itaque secundum hunc textum Arphaxad genuisse videtur Cainan, Cainan vero Sale. Secundum Gn 11, 12 Arphaxad non genuit Cainan, sed Sale; nullius ibi Cainan mentio fit nisi filii Enos (Gn 5, 9), quem etiam Lucas (3, 37) commemorat. Ergo Lucas habuit duos Cainan, Genesis vero unum; similiter 1 Par 1, 2 18. Lucas igitur videtur hausisse ex versione LXX, quae etiam duos Cainan habet.
S. Hier., Epist. 121, 2; M 22, 1011. Notum est illud dictum de evangelist s hebraeum sensum sequentibus esse exaggeratum.
Epist. 48, 13; M 22, 502. Supra n. 450.