De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 546

Quaestio haec multis modis solvi probabiliter potest; sed quae solutio sit vera, plane dici nequit, quia argumenta efficacia desunt. Secundum LXX Gn 11, 12 sqq Arphaxad genuit Cainan. „Et vixit Cainan centum triginta annos, et genuit Sale. Et vixit Cainan, postquam genuit Sale, trecentos triginta annos, et genuit filios et filias, et mortuus est. Et vixit Sale centum triginta annos, et genuit Heber. Et vixit Sale, postquam genuit Heber, trecentos triginta annos, et genuit filios et filias, et mortuus est.“ Itaque hic (ut et 1 Par 1, 18) Cainan legitur, eique attribuuntur totidem anni, quot filio eius Sale. Hoc ipsum multis argumentum est Cainan per errorem alicuius librarii irrepsisse. Non tamen desunt, qui censeant Cainan olim fuisse in textu originali et postea per errorem omissum esse. Revera de hac re tot sunt sententiae, quot omnino fingi possunt. Secundum Canum (De loc. theol. 2, 18; supra n. 277) Spiritus Sanctus movit Moysen ad omittendum Cainan, Lucam vero ad eum ponendum. Hoberg censet Lucam non scripsisse Cainan, sed hoc nomen primis iam temporibus aerae christianae in Lucae evangelium, et ex Lucae evangelio in LXX esse errando illatum (Die Genesis 120). Th. I. Lamy probabilius habet intrusisse librarium quendam nomen Cainan ex quarto loco genealogiae patriarcharum ante diluvium in quartum locum genealogiae postdiluvianae et ei tribuisse numeros illius, qui quarto loco occurrebat. Dein addit: „Difficultas tamen gravis habetur ex evangelio Lucae, quam alii aliter solvunt. Sunt qui Cainan Lucae habent non ut patrem naturalem Sale, sed ut fratrem vel patrem legalem; alii putant nomen Cainan intrusum fuisse in evangelium Lucae statim ab initio ab aliquo scriba, qui hoc nomen invenerit in suo codice versionis LXX, et idcirco putaverit in Luca addendum; exinde nomen Cainan in ceteros Lucae codices, excepto D, irrepserit; coniecturam firmant eo, quod adiectio Cainan in versione LXX videatur Iosepho et Philone recentior, siquidem isti illud additamentum ignorant. Calmetus putat Cainan ab ipso Luca appositum ex versione LXX, quam constanter exscribit, Spiritum autem Sanctum, qui Lucam agebat non peculiarem ei tribuisse revelationem, ut menda versionis LXX corrigeret, quia non agebatur de veritate aliqua supernaturali, sed de chronologia. At ista ratio non convincit, quare anceps haereo, quid in hac intricata quaestione sit statuendum.“

Nihilominus multis nostra aetate placet haec solutio, Lucam exscripsisse genealogiam secundum versionem LXX cum illo mendo; immo, inquiunt, aliud non potuit convenienter facere, cum Christiani, ad quos scribebat evangelium, non haberent Scripturam nisi hanc versionem, unde eos perturbasset, si nomen Cainan omississet. Quae ratio non urget; nam Matthaeus quoque plura nomina omisit, quae Christiani in genealogiis Veteris Testamenti legebant. Lucas, si scripsit Cainan, ideo scripsit, quia sibi persuasum habebat Cainan esse vere filium Arphaxad. Ergo nisi ita est, Lucas ex inspiratione scripsit errorem. Nam qui scribit: „Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat“, et postea eodem modo pergit: „Qui fuit Sale, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad“, non minus asserit Cainan secundum obiectivam verita-

Comment. in libr. Genes. I, Mechliniae 1883, 389 sq.