De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 547

tem esse filium Arphaxad et patrem Sale, quam Heli esse filium Mathat et patrem Ioseph. Sed si in ista genealogia potuit unum errorem scribere, potuit etiam plures scribere, et sic periret illa inerrantia Scripturae, quam supra stabilivinus. Neque paritas est cum citationibus implicitis, quas antea vidimus; nam in illis manifestus est sensus; hic vero minime. Quae cum ita sint, mihi potius videtur alterutrum dicendum: aut Lucam non scripsisse, aut, si scripserit, vere inserendum esse Cainan. Neque tamen vitupero sententiam eorum, qui censent Lucam proposuisse genealogiam, quam Christiani gentiles in LXX legebant, neque auxisse neque minuisse fidem eorum, quae ibi dicuntur. Habet enim haec sententia ex pluribus saeculis defensores, etsi paucos, optimae notae exegetas et theologos, qui tamen omnes inculcant nullum in hac „citatione“ a Luca commissum esse errorem formalem. Horum igitur auctoritate se defendere possunt propugnatores „citationum implicitarum“ . Hic enim revera habetur aliqua ratio admittendi talem citationem.

ART. IX.

DE TRADITIONIBUS POPULARIBUS.

538. Solent exegetae catholici (e. g. Cornelius a Lapide et Lamy) ad quintum caput Genesis annotare unam ex causis longaevitatis priscorum hominum fuisse specialem providentiam, qua Deus voluerit efficere, ut revelatio primitiva posteris conservaretur. In qua sententia supponitur primitivam revelationem non scripto sed ore fuisse traditam. Quod si ita est, et ita esse inde a temporibus SS. Patrum communiter docuerunt, dicere licet ab Adamo ad Noe, et rursum a Noe ad eius posteros per multa saecula obiecta fidei divinae simul cum aliis notitiis populari traditione conservata et propagata esse. Vocatur autem haec traditio popularis, quia organum eius non erat auctoritativum magisterium, ut in ecclesia Christi, sed familia familiarumque inter se cognatarum coetus. Eiusmodi traditiones religiosae apud omnes antiquos populos inveniuntur, quae postea procedentibus temporibus consignatae sunt litteris. Coeperunt autem apud varias gentes illae traditiones paulatim deformari additis narrationibus fictis et doctrinis falsis, ut loco revelationis divinae obtinerent mythi et errores polytheistici. Testes sunt Babylonii, Aegyptii alique populi antiquissimi, quorum scripta ad nos pervenerunt. Deus autem, qui noluit revelationem suam plane perire inter homines, eduxit Abrahamum e Mesopotamia et novis revelationibus veterem revelationem confirmavit et auxit. Temporibus Abrahami artem scribendi notam fuisse certum est; sed num haec

Supra n. 480 sqq.

Supra n. 532.

Optime hanc rem exponit Cornel. a Lapide in Luc. 3, 36, cui „liberius et audacius“ videtur admittere mendum a Luca ex LXX exscriptum.