De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 548

ars viguerit in familia Abrahami, nescimus. Cum in Sacra Scriptura nulla huius rei mentio fiat, probabile est revelationis doctrinam a patriarchis fuisse verbis tantum traditam. Ceterum Deo, qui voluit, ut haec doctrina postea suo nomine scriberetur, difficile non erat efficere, ut ea, quae scribenda erant, ad hagiographos pervenirent et ab iis sine errore scriberentur.

539. Neque igitur quidquam obstat, quominus inter fontes, ex quibus sacri auctores Veteris Testamenti hauserunt, traditiones quoque populares fuisse dicamus. Immo in quantum etiam in traditionibus aliorum populorum, qui non erant posteri Abrahami, vera conservabantur, potuerunt etiam his traditionibus hagiographi ad suum finem uti. Inspiratione enim non excluditur usus ullorum fontium, ex quibus vera accipi possunt. De hac re non est inter exegetas vel theologos catholicos dissensio, etsi alii aliter concipiunt modum, quo in concreto res facta sit. Audiamus illustrationis gratia unum exemplum. Lamy haec ait:

Quae in Genesi describuntur, „iis Moyses nec agens nec testis interfuit; ea tamen certissime scire potuit. Quae quidem creationem hominis praecesserunt, ea nonnisi ex revelatione divina, facta Adamo aut patriarchis aut ipsi Moysi, qui tam saepe Dei alloquio dignatus fuit, innotuerunt. Quae vero creationem hominis subsecuta sunt, ea Moyses depromere potuit ex antiqua et in patriarcharum familiis conservata traditione. Haec autem traditio eo fidelius conservabatur, quod divinas revelationes divinasque promissiones generi humano lapso et familiae Abrahae factas complectebatur. Potuit etiam uti traditionibus et genealogiis apud Chaldaeos et Aegyptios sive memoria sive scripto servatis. Quodsi quae fabulae illis traditionibus immixtae erant, praesto ipsi erant patriarcharum traditiones et divina illuminatio, qua illustratus erat, ut absque errandi periculo ea seligeret, quae vera erant, et falsa repudiaret. Etenim admitti nequit auctorem a Spiritu veritatis edoctum vera a falsis non discrevisse. Moysi non erat admodum difficile illibatam omnique fictione puram praecedentium temporum historiam colligere. Quo enim tempore ipse natus est. vix ab initio mundi effluxerant duo milia et quadringenti anni . Talis autem fuit patriarcharum longaevitas, ut paucae generationes hoc temporis spatium implerent. Etenim Moyses a patre suo Amram facile didicit totam Iosephi, Iacobi, Isaaci, Abrahae historiam. Nam Amram, qui 137 annis vixit, potuit per plures annos conversari cum ipso Iosepho, a quo, sicut ab avo suo Levi aliisque Iacobi filiis, facile acceperit, quae Iosepho, Iacobo aliisque patriarchis contigerant. Levi autem, filius Iacobi et avus Amrami, iam quadraginta annis natus erat, quando avus eius Isaacus mortuus est. Adhuc autem Sem, filius Noe, in vivis erat, quando natus est Isaacus. Isaacus potuit eo familiariter uti per annos quadraginta tres; ab ipso potuit accipere historiam diluvii, turris babelicae et dispersionis populorum, siquidem eventus tam stupendi non ita

Comment in Gen. 49.

Addit auctor in nota se sequi textum hebraicum, manere autem vim argumenti, si retineatur chronologia LXX.