De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 549

facile e memoria hominum delentur. Porro Sem centum annis natus ante diluvium initia fere rerum attigit; quo enim tempore natus est, adhuc in vivis erat Mathusala, qui cum Adamo diu fuerat. Sex igitur generatiores Moysen usque ad initia temporum perducebant. Nec dubium est alia ipsi praesto fuisse ad narrationem instruendam subsidia: turris babelicae vestigia, quae adhuc exstabant, quando Nabuchodonosor hanc turrim reaedificari iussit, monumenta et altaria in memoriam manifestationum Dei a patriarchis erecta atque inscriptionibus exornata, fortasse etiam genealogiae, narrationes, carmina litteris exarata.“

Hac expositione manifestum est a scriptoribus catholicis, qui a liberalismi suspicione longe absunt, inter fontes antiquae historiae sacrae recenseri traditiones populares. Neque hoc cuiquam dubium aut mirum videbitur, qui consideraverit inspiratione divina caveri quidem errores, minime vero tolli laborem inquirendi in fontes, quemadmodum ex libris Regum, Paralipomenon, Lucae aliisque patet. Potuit quidem Deus totam illam historiam sacro scriptori revelare; at ita egisse censendus non est, quando aliae viae inveniendi veri apertae erant.

540. Iamvero in traditione populari veritas alio modo conservatur et propagatur atque in scriptis secundum artis praecepta confectis. Traditio enim popularis a) non utitur formulis abstractis, sed magis in concreto res denominat, prout sensibus apparent. Hinc b) modus loquendi est magis poeticus et vividus; pro internis cogitationibus ponuntur externi sermones et colloquia. c) Frequens est usus locutionum proverbialium et metaphoricarum; numeri, mensurae aliaque similia magis summatim indicantur. d) Res explicantur et appellantur non secundum intimam earum naturam, sed secundum phaenomena sensibilia et opiniones vulgatas. Tandem e) paulatim veris multa falsa admisceri solent. Possumus haec omnia reducere ad duas differentias, quibus populares et orales traditiones a scriptis libris distinguuntur, quia quoad res, quas narrant, facilius exponuntur erroribus, quoad modum loquendi magis accommodantur ingenio populi.

Quid igitur potuit scriptor inspiratus ex traditionibus popularibus in librum suum transferre, quid non potuit? Non potuit falsa recipere eaque ut vera affirmare; nam hoc modo Deus, cuius instrumentum est auctor inspiratus, homines ad falsa admittenda auctoritate sua induceret, quod est impossibile. Sed potuit scriptor inspiratus ex traditione cum rebus veris simul sumere peculiarem narrandi modum; nam cum Deus ad homines loquatur more humano, potuit etiam loqui more illis hominibus maxime congruo, etsi hic modus forte hominibus aliorum temporum aliarumve regionum minus arridet iisque intellectum libri difficiliorem reddit. Nam liber omnibus hominibus aeque accommodatus, si talis liber omnino possibilis est, esset liber sine colore, sine vigore, nullis hominibus valde utilis. Itaque cum singuli libri