De inspiratione sacrae scripturae
p. 550
sacri non immediate toti generi humano sed certis quibusdam hominibus destinati fuerint, ita scripti sunt, ut illis hominibus conveniebat. Illi igitur posteri patriarcharum, qui iam diu orali traditione possederant, quae postea in Genesi scripta sunt, in libris inspiratis eodem modo doctrinas acceperunt, quo has doctrinas sine scriptis noverant, non vero eo modo, quo has doctrinas vix intellexissent, i. e. non eo modo, quo postea philosophi vel theologi de iisdem rebus locuti sunt.
541. Quicumque incipit Genesim attente legere, statim percipit modum loquendi a philosophia alienum, sed communi populo maxime adaptatum. Philosophi vel theologi dicunt: Deus totum mundum omnipotenti actu voluntatis suae e nihilo produxit. Secundum Sacram Scripturam Deus dixit: „Fiat lux“. Nemo propterea rationabiliter supponet Deum sonos sensibiles effecisse, cum non adesset, ad quem hae voces dirigerentur; sed de Deo sermo est ut de homine, qui aliis explicat, quid operaturus sit vel fieri velit.
Similiter Deus „appellavit lucem diem et tenebras noctem“. Non ipse Deus prima die haec nomina rebus imposuit, sed „hoc totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem et tenebras noctem? Utrum hebraea, an graeca, an latina, an alia aliqua? et sic omnia, quae vocavit, quaeri potest, qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est: vocari fecit, quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut et discerni possent et nomina accipere“ . Quando Deus exhibetur dicens: Faciam hoc et hoc, vel: Fiat hoc et hoc, „nobis hoc indicatur nostro modo; Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est immutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem et temporaliter operantem“ .
Si Moyses locutus esset, quomodo his locis Augustinus, illi, pro quibus scribebat, probabiliter eum non intellexissent; scripsit igitur, quomodo oportuit, ut populus israeliticus veritates sibi traditas recognosceret et, quantum satis erat, caperet. Homines autem magis eruditi, qui posterioribus aetatibus venturi erant, habebant, quo ingenium suum salubriter exercerent, ut Scriptura ipsa obscuritate sua eos ad quaerendum alliceret. Sacri scriptores ex inspiratione divina „ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos quoque, sive ut ad pietatem convertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum utili ac salubri obscuritate dixerunt“ .
Illum igitur popularem loquendi modum, qui in toto libro Genesis observatur, Moysen ex traditione accepisse probabile est, ut e. g. in
S. August., De Genesi contra Manich. 1, 9; M 34, 180.
Ib., De civ. Dei 16, 6; M 41, 484.
Ib., De doctr. christ. 4, 7, 21; M 34, 98; cf. supra n. 148 157 158.