De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 551

c. 11, ubi sermo est de turre babelica. „Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam; et dixit: Ecce, unus est populus et unum labium omnibus, coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae“.

Sine dubio Deus non sensu proprio descendit, ut videret turrim, neque sensibiliter illas voces protulit, sed immutabilis eius cognitio et aeternum eius decretum hoc populari modo explicantur. Et si quis vult admittere etymologiam illam urbis Babel esse popularem et ex populari traditione haustam, non ideo offendit contra veritatem Scripturae. Nam licet nomen ab initio fuerit Bab-Ilu, ut quibusdam videtur, et significaverit „portam Dei“. potuit tamen post confusionem significatio haec apud populum in aliam mutari, sicut non raro nominibus propriis alia significatio et etymologia attribuitur atque ea, quam ab initio habuerunt. Etiam sic verum manet urbem vocatam esse Babel, eo quod ibi confusio linguarum facta sit. Ceterum disputant docti, quae etymologia primitivae significationi nominis Babel conveniat. De qua re hic non inquirimus, sed id unum statuimus tales populares conceptiones non excludi vi inspirationis a Scriptura Sacra.

Deum descendisse ad videndam turrim, Deum haec et haec locutum esse, urbem vocatam esse Babel propter confusionem linguarum, haec et similia potuerunt ex traditione populari transire in libros inspiratos. At vero si reapse nulla unquam turris aedificata, si nulla confusio linguarum facta esset, sed totum esset fictio quaedam poetica, non potuit haec fictio in librum historicum inspiratum recipi et ut factum historicum inter alia facta historica narrari. Res non factas narrare ut factas est simpliciter error; sed modus rem veram narrandi potest esse varius sine ullo errore, quia modus loquendi non est id, quod de re affirmatur, sed est medium exprimendi conceptus, quod medium. dummodo sit aptum, per res et per conceptus mentis non est ita determinatum ad unum, ut non possit salva veritate esse aliud et aliud.

542. Sed si quis ultra progreditur et censet scriptorem inspiratum etiam traditiones secundum rem falsas potuisse historicae narrationi inserere, nullo signo falsitatis addito, is manifeste recedit a sensu catholico in fontibus theologicis manifestato. Neque sufficit dicere tales res falsas potuisse ex inspiratione scribi, in quantum finem Scripturae tradendi doctrinam salutis non afficiant. Nam hoc id ipsum est, quod Leo XIII tolerandum esse negat: „Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspirationem divinam ad res fidei et morum, nihil praeterea,