De inspiratione sacrae scripturae
p. 552
pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur, quam ob causam dixerit“; sed contra omnino statuendum „Deum ipsum per sacros auctores elocutum, nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse.“ Itaque sive mythos sive legendas sive traditiones populares, sive historiam veterem sive historiam orientalem, sive aliud quid simile dixeris, si his nominibus tegere studes opinionem, qua Deus dicitur potuisse inspirare errores, saltem in rebus accidentalibus et nullius ad salutem momenti, a traditione catholica constanti et communi recedis, quae docet non res principales tantum et substantiam narrationis debere esse veram, sed omnia et singula, quae affirmentur. Non requiri, ut narratio omni ex parte sit completa et perfecta, sed posse esse omissiones, summarias narrationes, indefinitas locutiones aliaque id genus iam saepe monuimus. Id solum firmum esse principium oportet: Scriptores inspiratos nihil affirmasse ut verum, quod falsum sit; nihil negasse ut falsum, quod verum sit. Cum hoc principio non pugnat, quod non semper constat, quid scriptor voluerit affirmare, et quod interdum dubium est, ubi sint fines inter res affirmatas et formas locutionum. Obscuritas conciliari potest cum inspiratione divina, error non potest. Et his quidem de narrationibus historicis Sacrae Scripturae dictis, quaestio de inerrantia ex inspiratione fluente videtur soluta, in quantum ad tractatum dogmaticum pertinet; singulorum enim textum expositio exegetis relinquenda est.
CAPUT V. DE SENSU SACRAE SCRIPTURAE.
ART. I.
DE SENSU LITTERALI.
543. Saepe et SS. Patres et veteres theologi docent Sacrae Scripturae ratione originis divinae multiplicem sensum convenire. „In Scripturis Sacris nihil scriptum est, quod non multas sensum habeat divitias; quandoquidem divino Spiritu afflati prophetae locuti sunt, ideo, utpote a Spiritu scriptae ingentem in se continent thesaurum.“ Ita S. Ioannes Chrysostomus , quocum alii omnes consentiunt.
Ut igitur tota vis inspirationis explicetur, etiam de sensu Scripturae dicendum est. Sensus libri sunt illi mentis conceptus, quos auctor verbis exprimere voluit et expressit. Quodsi forte verbis per se consideratis subici potest significatio, quam auctor non intendit, hic non est sensus libri, cum ad verum sensum libri duo necessaria sint: a) ut verba determinatam significationem habere possint; b) ut auctor
Supra n. 343.
Supra n. 86; cf. 74 90 105 116 152 sqq 391.