De inspiratione sacrae scripturae
p. 553
hanc significationem intenderit. Nam scribere librum est species aliqua locutionis; loqui autem est velle alteri mentem suam manifestare et uti iis signis, quibus alter recte mentem loquentis assequi potest. Unde sensus Sacrae Scripturae sunt conceptus, quos Spiritus Sanctus verbis scriptis exprimere voluit.
Sensus ille, quem verba, ut haec verba sunt, ex intentione auctoris prae se ferunt, vocatur sensus litteralis, i. e. sensus, quam littera exprimit, in oppositione ad sensum typicum, qui potest inesse rebus littera significatis, ut postea videbimus. Sensus litteralis non necessario idem est ac sensus proprius verborum, cum in locutionibus metaphoricis scriptor immediate exprimere velit aliud atque id, quod voces ex nativa vi significant. Verum quidem est quosdam Patres sensum litteralem artius sumpsisse et ab eo sensum figuratum ut sensum spiritualem distinxisse ; sed hic modus loquendi non iam est in usu et, ne confusio oriatur, melius relinquitur. Itaque in locutione metaphorica intellegimus sensum translatum sensum litteralem; consequenter in allegoria, quae est producta metaphora, sensus allegoricus est sensus litteralis, ut, quando Christus dicit apostolis: „Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi“ (Mt 5, 13 sqq), et quae sequuntur, haec intelleguntur de sale et luce spirituali, i. e. de exemplo et doctrina, non de sale et luce materiali. Item in parabola sensus parabolicus, i. e. doctrina, quae parabola illustratur, est sensus litteralis. De qua re ait S. Thomas: „Per litteralem sensum potest aliquid significari dupliciter, scilicet secundum proprietatem locutionis, sicut cum dico: homo ridet; vel secundum similitudinem, sicut cum dico: pratum ridet. Utroque modo utimur in Scriptura, sicut cum dicimus quantum ad primum, quod Iesus ascendit; et cum dicimus, quod sedet a dextris Dei, quantum ad secundum. Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus vel metaphoricus.“ SS. Patres interdum sensum litteralem appellant historicum, non solum quando de narrationibus historicis sermo est, sed generatim ad significandum eum sensum, qui immediate verbis exprimitur in oppositione ad speculationem (θεωρίαν), quam de verbis Scripturae instituere possumus (cf. e. g. supra n. 127).
544. His de notione sensus litteralis praemissis, imprimis statuendum est omnibus et singulis dictis Sacrae Scripturae subesse sensum litteralem, sive hic sensus est proprius sive translatus. Nunc quidem haec thesis non habet adversarios, olim tamen Origeni contrarium visum est. Hic enim non solum docuit in Scriptura legi quasdam allegorias, quarum litteralis sensus sit allegoricus, sed potius voluit in relationibus historicis et legibus Sacrae Scripturae multa inveniri, quae non habeant eum sensum, quem verba prae se ferant, sed alium
Supra n. 487.
In Gal. 4, lect. 7; cf. supra n. 178