De inspiratione sacrae scripturae
p. 554
omnino sensum, a nativa significatione tam alienum, ut simpliciter dicenda sint non habere sensum litteralem. Dixerunt alii quoque Patres non omnibus Scripturae locis convenire sensum litteralem, sed nolebant aliud dicere nisi multos locos non esse sensu proprio sed metaphorico accipiendos . Eadem ratione etiam Origenes loquitur . Attamen non raro, negato omni sensu litterali, etiam ubi non sunt metaphorae, solum spiritualem sensum statuit . Quomodo hanc doctrinam intellexerit, clare efficitur ex modo, quo multas leges mosaicas explicat. E. g. in illud Ex 23, 14 sq.: „Tribus temporibus anni festum agetis mihi. Sollemnitatem azymorum custodite. Septem diebus edetis azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum. In ipso enim egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus, et sollemnitatem messis primarum frugum facies operum tuorum“, inter alia haec exsequitur:
„Quodsi eiusmodi aliquando contingat annus, ut nullos terra fructus ferat, num possumus in mense novorum diem festum agere, sicut praecepit Deus?... Quid vero, si agrum non habeo, quomodo festum hoc agere potero?... Non seminavi, architectus sum. Non seminavi, textor sum. Agrum non habeo, quomodo possum alterum festum agere?... Quid sibi vult Scriptura, cum celebrare nos iubet festum azymorum in mense novorum? Depone veterem hominem cum actibus suis; et ut in mense novorum sollemnitatem celebres, tu quoque novus efficere, ut mensis celebritatis novorum tuus mensis fiat... Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. Dicam, quid sibi locus iste velit. Quod agimus, aut femina aut mas est. Si femineum est, quod agimus, aut corporeum est aut carnale. Seminantes enim in carne, non marem sed feminam edimus animae foetum, nempe enervem mollemque ac materia crassum. Si vero aeterna spectantes et ad meliora attentum habentes animum fructus spiritus edimus, omnes foetus nostri mares sunt. Quae igitur offeruntur in conspectu Dei, quaeque creatoris oculis apparent, haec mascula, non feminea sint. Neque enim feminea aut corporea dignatur Deus respicere.“
Si Origenes ex litterali legum mosaicarum sensu solum deduceret morales applicationes, nihil esset vituperandum. Sed negat omnes leges secundum sensum litteralem esse rationabiles, ideoque allegorico tantum sensu implendas esse vult. Ita leges sacrificales de animalibus mundis et immundis, quae leguntur in Levitico, censet prorsus indignas Deo, si secundum litteram accipiantur.
„Agnoscite, quia figurae sunt, quae in divinis voluminibus scripta sunt... Potest enim quis innocens et rectus corde mundum animal ovis videri... Si secundum hanc intellegentiam dicamus Deum summum leges hominibus promulgasse, puto, quod digna videbitur divina maiestate legislatio. Si vero assideamus litterae et secundum hoc, vel quod Iudaeis, vel id quod vulgo videtur, accipiamus, quae in lege scripta sunt, erubesco dicere et confiteri,
Supra n. 487.
Cf. e. g. In Gen. 1, 25; M 12, 94 sq.
Cf. supra n. 62 sq.
Selecta in Ex.; M 12, 294 sq.