De inspiratione sacrae scripturae
p. 42
„Fuerunt quidam ante multum tempus omnibus, qui putantur, philosophis antiquiores, beati et iusti et Deo dilecti, Divino Spiritu loquentes et futura vaticinantes, quae nunc fiunt. Prophetas eos vocant. Hi soli verum et viderunt et hominibus elocuti sunt, neque reverentes neque metuentes quemquam, non gloriae cupidi, sed ea sola dicentes, quae audierant, et quae viderant repleti Spiritu Sancto. Scripta autem eorum adhuc exstant, quae si quis cum fide legit, plurimam inde utilitatem capit circa principia et finem et ea, quae philosophum scire oportet.“
Libri Sacrae Scripturae non sicut libri philosophorum contradictoria statuunt, sed omnia in iis consona sunt. „Scripturas inter se pugnare numquam cogitare vel dicere audebo, sed si qua proponatur Scriptura, quae eiusmodi esse videatur et praetextum praebeat, quasi alteri esset contraria, cum persuasum habeam nullam Scripturam alteri contrariam esse, fatebor potius me non intellegere, quae dicuntur.“
Descendit autem auctoritas Scripturae a „Spiritu prophetico“, qui est tertia in Deo persona post Patrem et Filium . „Quae enim incredibilia erant et fieri non posse hominibus videbantur, ea Deus per Spiritum propheticum futura praenuntiavit“; prophetae vero „omnia ad Salvatorem nostrum Iesum Christum pertinentia litteris mandarunt... qui vaticinantes non alia re nisi verbo divino divinitus feruntur (θεοφοροῦνται).“ Idem Spiritus Sanctus prophetas illuminavit, in cuius nomine Christiani baptizantur . Unde constat Christianos „non vanis credidisse fabulis, sed sermonibus Spiritu Sancto plenis ac virtute scatentibus et gratia efflorescentibus.“ Nam quae in Scripturis dicuntur, ab ipso Spiritu Sancto dicuntur, ut illa verba Davidis: „Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis“, et alia multa, quae in lege mosaica et in Psalmis et prophetis de Christo praedicuntur, quaeque omnia non tam hominum quam Spiritus Sancti verba sunt . Quare Iustinus monet gentiles: „Quando verba prophetarum tamquam a persona aliqua dicta auditis, nolite putare ab ipsis [ἀπ' αὐτῶν] inspiratis [ἐμπεπνευσμένων] dici, sed a verbo divino, quod eos movebat . Interdum enim praenuntiando futura loquitur, interdum tamquam ex persona Domini omnium et Dei Patris loquitur, interdum tamquam ex persona Christi...“ . Sed quomodocumque propheta loquitur, semper „Spiritus propheticus“ loquitur. Cum Iustinus clare distinguat tres personas divinas, earum relatio in manifestationibus ad extra secundum ipsum ea est, ut Verbum loquatur ad homines per Spiritum Sanctum, manifestet autem Patrem aeternum.
Dialogus cum Tryphone n. 7; M 6, 491. Ib. n. 65; M 6, 626.
Apol. 1, n. 13; M 6, 347. Ib. n. 33; M 6, 382.
Ib. n. 61; M 6, 422. Dial. c. Tryph. n. 9; M 6, 494.
Ib. n. 33 36 38 sqq; M 6, 546 554 558 sqq.
Alii hic intellegunt Verbum personale, alii ipsum sermonem inspiratum. Cf. Dial. cum Tryphone c. 58 61, ubi Logos dicitur per prophetas loqui (M 6, 607 615), item Apol. 2, 10 etc.
Apol. 1, n. 36; M 6, 386.