De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 555

quia tales leges dederit Deus. Videbuntur enim magis elegantes et rationabiles hominum leges, v. g. vel Romanorum vel Atheniensium vel Lacedaemoniorum. Si vero secundum hanc intellegentiam, quam docet ecclesia, accipiatur Dei lex, tunc plane omnes humanas supereminet leges et vere Dei lex esse credetur.

Itaque manifestum est Origenem quarundam legum litteras plane pessumdare; nam ista legum praecepta neque ex natura rei neque ex usu populi iudaici erant locutiones metaphoricae, sed omnino propriae. Origenes autem vult has leges a Iudaeis male esse intellectas, et subicit iis significationes plane arbitrarias.

Eodem modo multas narrationes historicas tractat, quasi non vera facta exhibeant sed solas morales doctrinas. Sic quae narrantur de Pharaone et Abimelech, volentibus auferre Saram, uxorem Abrahae (Gn 12, 10 sqq; 20, 1 sqq), sic explicantur, ut Abraham sit homo iustus, Sara autem virtus.

„Pharao, qui est homo immundus et exterminator, Saram, i. e. virtutem, accipere omnino non poterat. Porro Abimelech, i. e. qui munde et philosophice vivebat, poterat quidem accipere, quia in corde mundo quaerebat, sed nondum tempus advenerat. Manet ergo apud Abraham virtus, manet in circumcisione, donec tempus veniat, ut in Christo Iesu Domino nostro . . . integra et perfecta virtus ad ecclesiam gentium transeat. Tunc ergo et domus Abimelech et ancillae eius, quas sanavit Dominus, parient ecclesiae filios. . . . Ecclesia igitur Dei sic intellegat partus, sic generationes accipiat, sic patrum gesta decora et honesta interpretatione sustollat, sic verba Spiritus Sancti non ineptis et iudaicis fabulis decoloret, sed plena honestatis et plena virtutis atque utilitatis assignet. Alioqui quae nobis aedificatio erit legentibus Abraham, tantum patriarcham, non solum mentitur esse Abimelech regi, sed et pudicitiam coniugis prodidisse? Quid nos aedificat tanti patriarchae uxor, si putetur contaminationibus exposita per coniugiam maritalem? Haec Iudaei putent, et si qui cum iis sunt litterae amici, non spiritus.“

Saepe quidem dubium est, utrum Origenes in verbis Scripturae etiam sensum litteralem admittat, an solum allegoricum, cum ipse dicat plerumque adesse utrumque sensum. At eo ipso concedit relationibus historicis et legibus aliquando nullum sensum litteralem subesse, sed tropice per fictam historiam, quae tamen corporaliter non contigit, quaedam indicari mysteria .

545. Hoc ipso efficitur Origenis doctrinam esse falsam. Nam a) si tam arbitrarie licet simplices narrationes et legum dicta in allegorias convertere, potest tota historia salutis ab iis, quibus non placet, in allegorias dissolvi; saltem nulli textus ab hoc periculo tuti sunt. Neque adeo gloriari debet Origenes, quod allegoriis suis a Iudaeis

In Levit. hom. 7, n. 5; M 12, 487 sqq.

In Gen. hom. 6, n. 3; M 12, 197 sq.

De principiis l. 4, n. 15; M 11, 375; cf. supra n. 62.