De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 556

recedat, cum in ipsius commentariis saepissime Philonis vox audiatur . b) SS. Patres unanimiter fere hanc interpretandi rationem ut absurdam et intolerabilem reiecerunt. S. Basilius vocat tales interpretationes „aniles fabulas“ . Secundum S. Eustathium Origenes „multa aniliter consumpsit“, quae „multiplici scatent futilitate“ . S. Ephraem contra Origenistas monet nefas esse in Hexaëmero „existimare esse nomina sine rebus, aut non illas, quas illa proprie significant, designare, sed alias“ . S. Epiphanius gravissime vituperat Origenem propter reiectum sensum litteralem, cui consentit S. Hieronymus . Similiter alii Patres. c) Deus in Scriptura hominibus loquitur, ergo ita, ut ab hominibus intellegi possit. Iamvero patitur quidem humana loquela metaphoras, sed tum tantum, cum vel ex communi usu vel ex circumstantiis sermonis patet esse metaphoras. At in mediis narrationibus historicis aut in legibus proponendis subito recedere a significatione, quam vocabula et ex usu et ex circumstantiis habent, iisque subicere significationem numquam inter homines auditam, hoc non est humano modo loqui neque velle intellegi. Reapse secundum Origenem neque Iudaei neque plurimi Christiani illos locos, quos praeter morem allegorice explicat, umquam recte intellexerunt. Qui vero post Origenem venerunt, doctores maximi, eius allegoricas interpretationes reiecerunt. Ergo revera si Origenes recte sensisset, Deus ita locutus esset, ut homines verba eius intellegere non possent. Hoc autem admitti nequit. Ergo falsa est doctrina Origenis; et ut indubia doctrina tenenda est: Omnibus Scripturae locis convenire sensum litteralem.

546. Ex altera parte singulorum locorum Sacrae Scripturae non est nisi unus sensus litteralis, in quantum litteralis distinguitur a typico. Quae quidem res per se videtur tam simplex et evidens, ut specialis expositio et probatio necessaria non sit. Attamen obstat contraria opinio multorum theologorum, maxime inde a saeculo XVI, qui saltem certis quibusdam Scripturae dictis plures litterales sensus asserunt. Ita e. g. Bonfrerius ad quaestionem, „utrum eiusdem loci sint aliquando plures sensus litterales“, ita respondet: „Fatentur omnes et fateri debent id passim in Scriptura locum non habere. Rursum dico non temere asseri debere sententiam aliquam plures habere sensus litterales, nisi qua iusta ratio ad id asserendum impellat... Quaestio autem est in genere, an aliquando plures istiusmodi sensus admittendi sint. Ad quam respondeo esse admittendos.“ Allegantur ab eo pro hac sententia Hieronymus, Chrysostomus (hi duo immerito), Augustinus, Thomas, Driedo, Canus, Alphonsus a Castro, Catharinus, Bellarminus, Serarius, Salmeron, Molina, Valentia, Vasquez .

Cf. supra n. 15.

Supra n. 68.

Supra n. 77.

Supra n. 103.

Supra n. 488.

Communiter enumerant sex vel septem.

Bonfrerius, Praeloq. in Script. c. 20, sect. 5. Philippus a SS. Trinitate in disput. de S. Scriptura dub. 5 exaggerando asserit iuxta communem Patrum et