De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 557

Hi et alii theologi sensum litteralem multiplicem ideo praecipue defendunt, quia S. Augustinus eum admittendum esse censuit. Augustinus autem hanc sententiam neque in Scriptura neque in traditione invenit, sed ipse pacis studio eam formavit, ut lites Catholicorum de expositione ambiguorum textuum eo facilius componi possent. Neque hanc sententiam ut certam et indubitatam proponit, sed sibi magis placere significat . In commentariis vero ipse, ut ceteri Patres, vix non semper unum esse sensum litteralem textuum supponit, semper vero, quando ex textibus argumenta construit ad aliquid probandum. Et quia multiplicem sensum in solis ambiguis textibus concedit, pro argumentatione postulat alia Scripturae dicta minime ambigua. Nam si obscura Scripturae dicta scrutari volumus, „aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam; aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque inventis atque adhibitis testibus terminetur.“ . Quod si ita est, ille multiplex sensus non est magnae utilitatis nisi ad pacificandos animos interpretum diversimode sentientium. At neque huic fini multum servit, quia plerique interpretes non admittunt multiplicem sensum litteralem.

547. Praeter Augustinum nullus S. Pater multiplicem sensum litteralem vel theoretice statuit vel practice in exponenda Scriptura adhibuit. Etsi nulti loquuntur de inexhaustis divitiis sensuum Scripturae, id intellegunt de mysticis expositionibus et moralibus applicationibus.

Unus Gregorius Magnus simile quid innuere videtur aliquo loco, quo explicat verba Ez 3, 13: „Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram.“ Ait enim: „Est in his verbis magna dubitatio, quia non aperte per prophetam dicitur, utrum unumquodque animal alas suas in semetipsis percutiat, an certe haec eadem sancta animalia alis suis se vicissim feriant, ut ala huius alterum, et ala alterius istud animal tangat. Sed quia plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, ut dispensante mirabiliter Deo multipliciter exponatur, nos caritati vestrae utraque exponere largiente Domino debemus. Saepe iam alas animalium virtutes diximus esse sanctorum. Quomodo ergo unumquodque animal alas suas excutiens alteram ad alteram percutit, nisi quod aperte datur intellegi, quia, si sancta animalia efficimur, virtus in nobis virtutem excitat, dum una alteram ad perfectionem pulsat. ... Sin vero, ut praefati sumus, vicissim se alis suis animalia feriunt, et altera ad alteram ala percutitur singulorum, huius quoque descriptionis largiente

theologorum sententiam plurimis locis Sacrae Scripturae subesse multiplicem sensum litteralem. „quod pertineat ad excellentiam Sacrae Scripturae eiusque auctoris Dei. ... Et ita ampliant hanc sensuum litteralium sub una littera pluralitatem, ut dicant eiusdem litterae omnes illos sensus esse litterales, qui ex illa potuerint educi conformiter ad seriem contextus, in ordine ad ecclesiae aedificationem, vel dogmatum fidei confirmationem, aut animarum utilitatem“ (Disput. theol. tom. I, disp. 2, dub. 5). Hanc esse communem sententiam Patrum et theologorum est nimis manifeste falsum, quam ut refutatione opus sit.

Supra n. 125.

De doctr. christ. 1. 3, c. 28; M 34, 80.