De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 558

Domino sensus patet. Quid est ergo, quod haec pennata animalia vicissim alas alteram ad alteram feriunt, nisi quod omnes sancti se invicem suis virtutibus tangunt et sese ad provectum excitant ex consideratione virtutis alienae? Itaque secundum S. Gregorium „plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, ut multipliciter exponatur“. Expositionem, ut ex contextu elucet, intellegit moralem applicationem. Ut in his applicationibus non restringamur ad unum, sed multipliciter nos exercere possimus, Spiritum Sanctum saepe obscure locutum esse vult. Num hoc principium verum sit, est alia quaestio; id unum manifestum esse videtur obscuram locutionem non idem esse ac multiplicem sensum litteralem. S. Gregorius non dicit illa verba prophetae habere duplicem sensum, sed ait: Si priorem sensum habent, colligitur haec applicatio moralis; sin alterum sensum habent, colligitur alia applicatio moralis. Tali disiunctione sensus multiplex litteralis non statuitur, sed potius negatur. Ait praeterea de aliis Patribus: „Saepe, Patres venerabiles, si seriatim cuncta exponerent, quae ex parte tetigerunt, eam seriem locutionis, quam tenere visi sunt, observare nequaquam potuissent“ Hoc etiam supponit unum sensum litteralem, quia, si textibus omnis catholicus sensus conveniret, qui iis adaptari potest, illi alii Patres etiam suam „seriem locutionis observare potuissent“.

Remanet igitur patronus sensus multiplicis litteralis ex numero SS. Patrum unus Augustinus, qui, cum perciperet praecedentium Patrum praxim contrariam fuisse, potius tentando quam firmiter affirmando novam opinionem introducere studuit. Quapropter si argumentum petitur ex auctoritate SS. Patrum, sententia, quae negat multiplicem sensum, est saltem multo probabilior.

548. Si iam ad theologos venimus, facile est longam seriem maximorum theologorum vel exegetarum texere, qui unum tantum sensum litteralem singulorum dictorum Sacrae Scripturae esse docuerunt. Alexander Halensis: Sensus Scripturae est „unus litteralis, triplex spiritualis. . . . Accipitur autem numerus horum intellectuum hoc modo: quia aut est litteralis exterior, aut spiritualis interior; primo modo non multiplicatur, secundo modo spiritualis variatur“ . S. Bonaventura: „Una Scriptura multis modis potest exponi; unus tamen est principalis et litteralis intellectus, plures tamen esse possunt per adaptationem.“ Henricus Gandavensis: Multiplex expositio Scripturae non est sophistica, quia tum solum, cum „sub eadem voce, sive complexa sive incomplexa, significantur plura vel consignificantur, sermo est sophisticus. Sed talis diversitas expositionum non est illa, quae competit huic scientiae, sed quae fit secundum aliam et aliam rationem, quia videlicet expositio historica fit secundum significationem vocum, expositiones vero mysticae secundum significationes rerum“ . Idem

In Ezech. 1. 1, hom. 10, n. 30 sqq; M 76, 898 sq.

Supra n. 133. Supra n. 157.

In 4 Sent. dist. 21, p. 1, dub. 1; cf. supra n. 159 sq.

Supra n. 186.